CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xvi


commentariivarialectioprosodia

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,

suis et ipsa Roma viribus ruit.

quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi,

minacis, aut Etrusca Porsenae manus,

5 aemula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer,

novisque rebus infidelis Allobrox,

nec fera caerulea domuit Germania pube,

parentibusque abominatus Hannibal

inpia perdemus devoti sanguinis aetas,

10 ferisque rursus occupabitur solum.

barbarus heu cineres insistet victor, et urbem

eques sonante verberabit ungula,

quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini

nefas videre! dissipabit insolens.

15 forte quid expediat communiter aut melior pars,

malis carere quaeritis laboribus?

nulla sit hac potior sententia Phocaeorum

velut profugit exsecrata civitas,

agros, atque Lares patrios, habitandaque fana

20 apris reliquit et rapacibus lupis,

ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas

Notus vocabit aut protervos Africus.

sic placet? an melius quis habet suadere? secunda

ratem occupare quid moramur alite?

25 sed iuremus in haec: simul imis saxa renarent

vadis levata, ne redire sit nefas!

neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,

in mare seu celsus procurrerit Appenninus,

30 novaque monstra iunxerit libidine

mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,

adulteretur et columba miluo,

credula nec ravos timeant armenta leones,

ametque salsa levis hircus aequora.

35 haec, et quae poterunt reditus abscindere dulcis,

eamus omnis exsecrata civitas,

aut pars indocili melior grege mollis et exspes

inominata perpremat cubilia.

vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,

40 Etrusca praeter et volate litora.

nos manet Oceanus circumvagus arva beata

petamus, arva divites et insulas,

reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,

et inputata floret usque vinea,

45 germinat et numquam fallentis termes olivae,

suamque pulla ficus ornat arborem,

mella cava manant ex ilice, montibus altis

levis crepante lympha desilit pede,

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae,

50 refertque tenta grex amicus ubera,

nec vespertinus circumgemit ursus ovile,

nec intumescit alta viperis humus.

pluraque felices mirabimur, ut neque largis

aquosus Eurus arva radat imbribus,

55 pinguia nec siccis urantur semina glaebis,

utrumque rege temperante caelitum,

nulla nocent pecori contagia, nullius astri

gregem aestuosa torret inpotentia,

non huc Argoo contendit remige pinus,

60 neque inpudica Colchis intulit pedem,

non huc Sidonii torserunt cornua nautae,

laboriosa nec cohors Ulixei.

Iuppiter illa piae secrevit litora genti,

ut inquinavit aere tempus aureum

65 aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum

piis secunda, vate me, datur fuga.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016