CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xiii


commentariivarialectioprosodia

Horrida tempestas caelum contraxit et imbres 3531

nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae 3532

Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici, 3533

occasionem de die, dumque virent genua 3534

5 et decet, obducta solvatur fronte senectus. 3535

tu vina Torquato move consule pressa meo. 3536

cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna 3537

reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio 3538

perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea 3539

10 levare diris pectora sollicitudinibus, 3540

nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 3541

invicte, mortalis dea nate puer Thetide, 3542

te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi 3543

findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, 3544

15 unde tibi reditum certo subtemine Parcae 3545

rupere, nec mater domum caerula te revehet. 3546

illic omne malum vino cantuque levato, 3547

deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis. 3548

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016