CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi ix


commentariivarialectioprosodia

Quando repostum Caecubum ad festas dapes 3415

victore laetus Caesare 3416

tecum sub alta – sic Iovi gratum – domo, 3417

beate Maecenas, bibam 3418

5 sonante mixtum tibiis carmen lyra, 3419

hac Dorium, illis barbarum? 3420

ut nuper, actus cum freto Neptunius 3421

dux fugit ustis navibus 3422

minatus urbi vincla, quae detraxerat 3423

10 servis amicus perfidis. 3424

Romanus eheu – posteri negabitis – 3425

emancipatus feminae 3426

fert vallum et arma miles et spadonibus 3427

servire rugosis potest 3428

15 interque signa turpe militaria 3429

sol adspicit conopium. 3430

at huc frementis verterunt bis mille equos 3431

Galli canentes Caesarem 3432

hostiliumque navium portu latent 3433

20 puppes sinistrorsum citae. 3434

io Triumphe, tu moraris aureos 3435

currus et intactas boves? 3436

io Triumphe, nec Iugurthino parem 3437

bello reportasti ducem 3438

25 neque Africanum, cui super Carthaginem 3439

virtus sepulcrum condidit. 3440

terra marique victus hostis punico 3441

lugubre mutavit sagum, 3442

aut ille centum nobilem Cretam urbibus 3443

30 ventis iturus non suis, 3444

exercitatas aut petit Syrtis Noto 3445

aut fertur incerto mari. 3446

capaciores adfer huc, puer, scyphos 3447

et Chia vina aut Lesbia, 3448

35 vel quod fluentem nauseam coerceat 3449

metire nobis Caecubum. 3450

curam metumque Caesaris rerum iuvat 3451

dulci Lyaeo solvere. 3452

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016