CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi ix


commentariivarialectioprosodia

Quando repostum Caecubum ad festas dapes,

victore laetus Caesare,

tecum sub alta sic Iovi gratum! domo,

beate Maecenas, bibam,

5 sonante mixtum tibiis carmen lyra,

hac Dorium, illis barbarum?

ut nuper, actus cum freto Neptunius

dux fugit ustis navibus,

minatus urbi vincla, quae detraxerat

10 servis amicus perfidis.

romanus, eheu posteri negabitis!

emancipatus feminae,

fert vallum et arma miles et spadonibus

servire rugosis potest,

15 interque signa turpe militaria

sol adspicit conopium.

at huc frementis verterunt bis mille equos

Galli canentes Caesarem,

hostiliumque navium portu latent

20 puppes sinistrorsum citae.

io Triumphe! tu moraris aureos

currus et intactas boves?

io Triumphe! Nec Iugurthino parem

bello reportasti ducem,

25 neque Africanum, cui super Carthaginem

virtus sepulcrum condidit!

terra marique victus hostis Punico

lugubre mutavit sagum,

aut ille centum nobilem Cretam urbibus

30 ventis iturus non suis,

exercitatas aut petit Syrtis Noto,

aut fertur incerto mari.

capaciores adfer huc, puer, scyphos

et Chia vina aut Lesbia,

35 vel quod fluentem nauseam coerceat

metire nobis Caecubum

curam metumque Caesaris rerum iuvat

dulci Lyaeo solvere!

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016