CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi iii


commentariivarialectioprosodia

Parentis olim siquis inpia manu 3215

senile guttur fregerit, 3216

edit cicutis alium nocentius. 3217

o dura messorum ilia. 3218

5 quid hoc veneni saevit in praecordiis? 3219

num viperinus his cruor 3220

incoctus herbis me fefellit? an malas 3221

Canidia tractavit dapes? 3222

ut Argonautas praeter omnis candidum 3223

10 Medea mirata est ducem, 3224

ignota tauris inligaturum iuga 3225

perunxit hoc Iasonem, 3226

hoc delibutis ulta donis paelicem 3227

serpente fugit alite. 3228

15 nec tantus umquam siderum insedit vapor 3229

siticulosae Apuliae 3230

nec munus umeris efficacis Herculis 3231

inarsit aestuosius. 3232

at siquid umquam tale concupiveris, 3233

20 iocose Maecenas, precor, 3234

manum puella savio opponat tuo 3235

extrema et in sponda cubet. 3236

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016