CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xv


commentariivarialectioprosodia

Phoebus volentem proelia me loqui 3003

victas et urbis increpuit lyra, 3004

ne parva Tyrrhenum per aequor 3005

vela darem. tua, Caesar, aetas 3006

 

5 fruges et agris rettulit uberes 3007

et signa nostro restituit Iovi 3008

derepta Parthorum superbis 3009

postibus et vacuum duellis 3010

 

Ianum Quirini clausit et ordinem 3011

10 rectum evaganti frena licentiae 3012

iniecit emovitque culpas 3013

et veteres revocavit artis, 3014

 

per quas Latinum nomen et Italae 3015

crevere vires famaque et imperi 3016

15 porrecta maiestas ad ortus 3017

solis ab Hesperio cubili. 3018

 

custode rerum Caesare non furor 3019

civilis aut vis exiget otium, 3020

non ira, quae procudit ensis 3021

20 et miseras inimicat urbis; 3022

 

non qui profundum Danuvium bibunt 3023

edicta rumpent Iulia, non Getae, 3024

non Seres infidique Persae, 3025

non Tanain prope flumen orti; 3026

 

25 nosque et profestis lucibus et sacris 3027

inter iocosi munera Liberi 3028

cum prole matronisque nostris 3029

rite deos prius adprecati 3030

 

virtute functos more patrum duces 3031

30 Lydis remixto carmine tibiis 3032

Troiamque et Anchisen et almae 3033

progeniem Veneris canemus. 3034

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016