CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xvi


commentariivarialectioprosodia

Inclusam Danaen turris aenea 2013

robustaeque fores et vigilum canum 2014

tristes excubiae munierant satis 2015

nocturnis ab adulteris, 2016

 

5 si non Acrisium virginis abditae 2017

custodem pavidum Iuppiter et Venus 2018

risissent: fore enim tutum iter et patens 2019

converso in pretium deo. 2020

 

aurum per medios ire satellites 2021

10 et perrumpere amat saxa potentius 2022

ictu fulmineo; concidit auguris 2023

Argivi domus ob lucrum 2024

 

demersa exitio; diffidit urbium 2025

portas vir Macedo et subruit aemulos 2026

15 reges muneribus; munera navium 2027

saevos inlaqueant duces. 2028

 

crescentem sequitur cura pecuniam 2029

maiorumque fames: iure perhorrui 2030

late conspicuum tollere verticem, 2031

20 Maecenas, equitum decus. 2032

 

quanto quisque sibi plura negaverit, 2033

ab dis plura feret: nil cupientium 2034

nudus castra peto et transfuga divitum 2035

partis linquere gestio, 2036

 

25 contemptae dominus splendidior rei, 2037

quam si quidquid arat inpiger Apulus 2038

occultare meis dicerer horreis, 2039

magnas inter opes inops. 2040

 

purae rivos aquae silvaque iugerum 2041

30 paucorum et segetis certa fides meae 2042

fulgentem imperio fertilis Africae 2043

fallit sorte beatior. 2044

 

quamquam nec Calabrae mella ferunt apes 2045

nec Laestrygonia Bacchus in amphora 2046

35 languescit mihi nec pinguia Gallicis 2047

crescunt vellera pascuis, 2048

 

inportuna tamen pauperies abest 2049

nec, si plura velim, tu dare deneges. 2050

contracto melius parva cupidine 2051

40 vectigalia porrigam, 2052

 

quam si Mygdoniis regnum Alyattei 2053

campis continuem. multa petentibus 2054

desunt multa: bene est cui deus obtulit 2055

parca quod satis est manu. 2056

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016