CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xx


commentariivarialectioprosodia

Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris.

Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.

Odisti clavis et grata sigilla pudico;

paucis ostendi gemis et communia laudas,

5 non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis.

Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?

Quid volui? dices ubi quid te laeserit; et scis

in breve te cogi cum plenus languet amator.

Quodsi non odio peccantis desipit augur,

10 carus eris Romae donec te deserat aetas.

Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi

coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis,

aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.

Ridebit monitor non exauditus, ut ille

15 qui male parentem in rupis protrusit asellum

iratus, quis enim invitum servare laboret?

Hoc quoque te manet ut pueros elementa docentem

occupet extremis in vicis balba senectus.

Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,

20 me libertino natum patre, et in tenui re

maiores pinnas nido extendisse loqueris

(ut quantum generi demas virtutibus addas);

me primis Urbis belli placuisse domique;

corporis exigui, praecanum, solibus aptum;

25 irasci celerem, tamen ut placabilis essem.

Forte meum siquis te percontabitur aevum,

me quater undenos sciat implevisse Decembris

collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016