CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xiii


commentariivarialectioprosodia

Augusto reddes signata volumina, Vinni,

si validus, si laetus erit, si denique poscet

ne studio nostri pecces, odiumque libellis

sedulus importes opera vehementi minister.

5 Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,

abicito potius, quam quo perferre iuberis

clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum

cognomen vertas in risum, et fabula fias.

Viribus uteris per clivos flumina lamas;

10 victor propositi simul ac perveneris illuc,

sic positum servabis onus ne forte sub ala

fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,

ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae,

ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.

15 Ne vulgo narres te sudavisse ferendo

carmina quae possint oculos aurisque morari

Caesaris. Oratus multa prece, nitere porro,

vade, vale! Cave ne titubes mandataque frangas.

vade, vale! Cave ne titubes mandataque frangas.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016