CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i vi


commentariivarialectioprosodia

Nil admirari prope res est una, Numici,

solaque quae possit facere et servare beatum.

Hunc solem, et stellas, et decedentia certis

tempora momentis sunt qui formidine nulla

5 imbuti spectent quid censes munera terrae?

Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?

Ludicra, quid plausus, et amici dona Quiritis,

quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?

Qui timet his adversa, fere miratur eodem

10 quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,

improvisa simul species exterret utrumque.

Gaudeat an doleat, cupiat metuatne quid ad rem,

si, quidquid vidit melius peiusve sua spe,

defixis oculis animoque et corpore torpet?

15 Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,

ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.

I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis

suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;

gaude quod spectant oculi te mille loquentem;

20 navus mane Forum, et vespertinus pete tectum,

ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mutus, et indignum, quod sit peioribus ortus

hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.

Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,

25 defodiet condetque nitentia. Cum bene notum

porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,

ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.

Si latus aut renes morbo temptantur acuto,

quaere fugam morbi. Vis recte vivere quis non?

30 Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis

hoc age deliciis. Virtutem verba putas, et

lucum ligna: cave ne portus occupet alter,

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;

mille talenta rotundentur, totidem altera porro, et

35 tertia succedant, et quae pars quadret acervum.

Scilicet uxorem cum dote fidemque, et amicos,

et genus, et formam regina Pecunia donat;

ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.

Mancupiis locuples, eget aeris Cappadocum rex;

40 ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,

si posset centum scaenae praebere rogatus,

Qui possum tot? ait; Tamen et quaeram, et quot habebo

mittam; post paulo scribit sibi milia quinque

esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes.

45 Exilis domus est ubi non et multa supersunt,

et dominum fallunt, et prosunt furibus. Ergo

si res sola potest facere et servare beatum,

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.

Si fortunatum species et gratia praestat,

50 mercemur servum qui dictet nomina, laevum

qui fodicet latus, et cogat trans pondera dextram

porrigere: Hic multum in Fabia valet, ille Velina;

cui libet hic fascis dabit, eripietque curule

cui volet, importunus, ebur; frater, pater adde,

55 ut cuique est aetas ita quemque facetus adopta.

Si bene qui cenat bene vivit, lucet eamus

quo ducit gula, piscemur, venemur (ut olim

Gargilius qui mane plagas, venabula servos

differtum transire Forum populumque iubebat,

60 unus ut e multis populo spectante referret

emptum mulus aprum); crudi tumidique lavemur,

quid deceat, quid non obliti, Caerite cera

digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,

cui potior patria fuit interdicta voluptas.

65 Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque

nil est iucundum, vivas in amore iocisque.

Vive, vale. Siquid novisti rectius istis

candidus, imperti; si nil, his utere mecum.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016