ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi xi


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Petti, nihil me sicut antea iuvat

scribere versiculos amore percussum gravi –

amore, qui me praeter omnis expetit

mollibus in pueris aut in puellis urere.

5 hic tertius December, ex quo destiti

Inachia furere, silvis honorem decutit.

heu me, per urbem – nam pudet tanti mali –

fabula quanta fui! conviviorum et paenitet,

in quis amantem languor et silentium

10 arguit et latere petitus imo spiritus!

“contrane lucrum nil valere candidum

pauperis ingenium?” querebar adplorans tibi,

simul calentis inverecundus deus

fervidiore mero arcana promorat loco.

15 “quodsi meis inaestuet praecordiis

libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat

fomenta volnus nil malum levantia,

desinet inparibus certare summotus pudor.”

ubi haec severus te palam laudaveram,

20 iussus abire domum ferebar incerto pede

ad non amicos heu mihi postis et heu

limina dura, quibus lumbos et infregi latus.

nunc gloriantis quamlibet mulierculam

vincere mollitia amor Lycisci me tenet,

25 unde expedire non amicorum queant

libera consilia nec contumeliae graves,

sed alius ardor aut puellae candidae

aut teretis pueri longam renodantis comam.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016