ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xi


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Mercuri – nam te docilis magistro

movit Amphion lapides canendo –

tuque testudo resonare septem

callida nervis,

 

5 nec loquax olim neque grata, nunc et

divitum mensis et amica templis:

dic modos, Lyde quibus obstinatas

adplicet auris,

 

quae velut latis equa trima campis

10 ludit exsultim metuitque tangi

nuptiarum expers et adhuc protervo

cruda marito.

 

tu potes tigris comitesque silvas

ducere et rivos celeres morari;

15 cessit immanis tibi blandienti

ianitor aulae;

 

Cerberus, quamvis furiale centum

muniant angues caput eius atque

spiritus taeter saniesque manet

20 ore trilingui;

 

quin et Ixion Tityosque voltu

risit invito; stetit urna paulum

sicca, dum grato Danai puellas

carmine mulces.

 

25 audiat Lyde scelus atque notas

virginum poenas et inane lymphae

dolium fundo pereuntis imo

seraque fata,

 

quae manent culpas etiam sub Orco:

30 inpiae – nam quid potuere maius? –

inpiae sponsos potuere duro

perdere ferro.

 

una de multis face nuptiali

digna periurum fuit in parentem

35 splendide mendax et in omne virgo

nobilis aevom,

 

‘surge’ quae dixit iuveni marito,

‘surge, ne longus tibi somnus unde

non times detur; socerum et scelestas

40 falle sorores,

 

quae velut nactae vitulos leaenae

singulos eheu lacerant: ego illis

mollior nec te feriam neque intra

claustra tenebo.

 

45 me pater saevis oneret catenis,

quod viro clemens misero peperci,

me vel extremos Numidarum in agros

classe releget:

 

i pedes quo te rapiunt et aurae,

50 dum favet nox et Venus, i secundo

omine et nostri memorem sepulcro

scalpe querelam.’

 

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016