CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xx


commentariivarialectioprosodia

Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris, 6833

scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus; 6834

odisti clavis et grata sigilla pudico, 6835

paucis ostendi gemis et communia laudas, 6836

5 non ita nutritus: fuge quo descendere gestis. 6837

non erit emisso reditus tibi. quid miser egi? 6838

quid volui? dices, ubi quid te laeserit; et scis 6839

in breve te cogi, cum plenus languet amator. 6840

quodsi non odio peccantis desipit augur, 6841

10 carus eris Romae, donec te deserat aetas: 6842

contrectatus ubi manibus sordescere volgi 6843

coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis 6844

aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam. 6845

ridebit monitor non exauditus, ut ille 6846

15 qui male parentem in rupis protrusit asellum 6847

iratus; quis enim invitum servare laboret? 6848

hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem 6849

occupet extremis in vicis balba senectus. 6850

cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris, 6851

20 me libertino natum patre et in tenui re 6852

maiores pinnas nido extendisse loqueris, 6853

ut, quantum generi demas, virtutibus addas; 6854

me primis urbis belli placuisse domique, 6855

corporis exigui, praecanum, solibus aptum, 6856

25 irasci celerem, tamen ut placabilis essem. 6857

forte meum siquis te percontabitur aevum, 6858

me quater undenos sciat inplevisse Decembris, 6859

conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno. 6860

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016