CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xix


commentariivarialectioprosodia

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino, 6784

nulla placere diu nec vivere carmina possunt, 6785

quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos 6786

adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas, 6787

5 vina fere dulces oluerunt mane Camenae. 6788

laudibus arguitur vini vinosus Homerus: 6789

Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma 6790

prosiluit dicenda. forum putealque Libonis 6791

mandabo siccis, adimam cantare severis; 6792

10 hoc simul edixi, non cessavere poetae 6793

nocturno certare mero, putere diurno. 6794

quid? siquis voltu torvo ferus et pede nudo 6795

exiguaeque togae simulet textore Catonem, 6796

virtutemne repraesentet moresque Catonis? 6797

15 rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua, 6798

dum studet urbanus tenditque disertus haberi. 6799

decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi 6800

pallerem casu, biberent exsangue cuminum. 6801

o imitatores, servom pecus, ut mihi saepe 6802

20 bilem, saepe iocum vestri movere tumultus! 6803

libera per vacuum posui vestigia princeps, 6804

non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet, 6805

dux reget examen. Parios ego primus iambos 6806

ostendi Latio, numeros animosque secutus 6807

25 Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. 6808

ac ne me foliis ideo brevioribus ornes, 6809

quod timui mutare modos et carminis artem: 6810

temperat Archilochi musam pede mascula Sappho, 6811

temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, 6812

30 nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, 6813

nec sponsae laqueum famoso carmine nectit. 6814

hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus 6815

volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem 6816

ingenuis oculisque legi manibusque teneri. 6817

35 scire velis, mea cur ingratus opuscula lector 6818

laudet ametque domi, premat extra limen iniquus: 6819

non ego ventosae plebis suffragia venor 6820

inpensis cenarum et tritae munere vestis; 6821

non ego nobilium scriptorum auditor et ultor 6822

40 grammaticas ambire tribus et pulpita dignor. 6823

hinc illae lacrimae. spissis indigna theatris 6824

scripta pudet recitare et nugis addere pondus 6825

si dixi, rides ait et Iovis auribus ista 6826

servas; fidis enim manare poetica mella 6827

45 te solum, tibi pulcher. ad haec ego naribus uti 6828

formido et, luctantis acuto ne secer ungui, 6829

displicet iste locus clamo et diludia posco. 6830

ludus enim genuit trepidum certamen et iram, 6831

ira truces inimicitias et funebre bellum. 6832

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016