CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xviii


commentariivarialectioprosodia

Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, 6673

scurrantis speciem praebere, professus amicum. 6674

ut matrona meretrici dispar erit atque 6675

discolor, infido scurrae distabit amicus. 6676

5 est huic diversum vitio vitium prope maius, 6677

asperitas agrestis et inconcinna gravisque, 6678

quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, 6679

dum volt libertas dici mera veraque virtus. 6680

virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. 6681

10 alter in obsequium plus aequo pronus et imi 6682

derisor lecti sic nutum divitis horret, 6683

sic iterat voces et verba cadentia tollit, 6684

ut puerum saevo credas dictata magistro 6685

reddere vel partis mimum tractare secundas; 6686

15 alter rixatur de lana saepe caprina, 6687

propugnat nugis armatus: scilicet ut non 6688

sit mihi prima fides? et vere quod placet ut non 6689

acriter elatrem? pretium aetas altera sordet. 6690

ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus; 6691

20 Brundisium Minuci melius via ducat an Appi. 6692

quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat, 6693

gloria quem supra vires et vestit et unguit, 6694

quem tenet argenti sitis inportuna famesque, 6695

quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, 6696

25 saepe decem vitiis instructior, odit et horret, 6697

aut, si non odit, regit ac veluti pia mater 6698

plus quam se sapere et virtutibus esse priorem 6699

volt et ait prope vera: meae contendere noli 6700

stultitiam patiuntur opes, tibi parvola res est: 6701

30 arta decet sanum comitem toga: desine mecum 6702

certare. Eutrapelus cuicumque nocere volebat 6703

vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam 6704

cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, 6705

dormiet in lucem, scorto postponet honestum 6706

35 officium, nummos alienos pascet, ad imum 6707

Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum. 6708

arcanum neque tu scrutaberis illius umquam, 6709

conmissumque teges et vino tortus et ira. 6710

nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, 6711

40 nec, cum venari volet ille, poemata panges. 6712

gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque 6713

Zethi dissiluit, donec suspecta severo 6714

conticuit lyra. fraternis cessisse putatur 6715

moribus Amphion: tu cede potentis amici 6716

45 lenibus imperiis, quotiensque educet in agros 6717

Aetolis onerata plagis iumenta canesque, 6718

surge et inhumanae senium depone Camenae, 6719

cenes ut pariter pulmenta laboribus empta: 6720

Romanis sollemne viris opus, utile famae 6721

50 vitaeque et membris, praesertim cum valeas et 6722

vel cursu superare canem vel viribus aprum 6723

possis. adde, virilia quod speciosius arma 6724

non est qui tractet: scis, quo clamore coronae 6725

proelia sustineas campestria. denique saevam 6726

55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti 6727

sub duce, qui templis Parthorum signa refigit 6728

nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis. 6729

ac ne te retrahas et inexcusabilis absis: 6730

quamvis nil extra numerum fecisse modumque 6731

60 curas, interdum nugaris rure paterno: 6732

partitur lintres exercitus, Actia pugna 6733

te duce per pueros hostili more refertur; 6734

adversarius est frater, lacus Hadria, donec 6735

alterutrum velox Victoria fronde coronet. 6736

65 consentire suis studiis qui crediderit te, 6737

fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. 6738

protinus ut moneam siquid monitoris eges tu 6739

quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto. 6740

percontatorem fugito; nam garrulus idem est 6741

70 nec retinent patulae conmissa fideliter aures 6742

et semel emissum volat inrevocabile verbum. 6743

non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve 6744

intra marmoreum venerandi limen amici, 6745

ne dominus pueri pulchri caraeve puellae 6746

75 munere te parvo beet aut incommodus angat. 6747

qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox 6748

incutiant aliena tibi peccata pudorem. 6749

fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo 6750

quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, 6751

80 ut penitus notum, si temptent crimina, serves 6752

tuterisque tuo fidentem praesidio: qui 6753

dente Theonino cum circumroditur, ecquid 6754

ad te post paulo ventura pericula sentis? 6755

nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, 6756

85 et neglecta solent incendia sumere vires. 6757

dulcis inexpertis cultura potentis amici: 6758

expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est, 6759

hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. 6760

oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, 6761

90 sedatum celeres, agilem navumque remissi; 6762

oderunt porrecta negantem pocula, quamvis 6763

nocturnos iures te formidare tepores. 6764

deme supercilio nubem: plerumque modestus 6765

occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. 6766

95 inter cuncta leges et percontabere doctos, 6767

qua ratione queas traducere leniter aevum, 6768

num te semper inops agitet vexetque cupido, 6769

num pavor et rerum mediocriter utilium spes, 6770

virtutem doctrina paret naturane donet, 6771

100 quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, 6772

quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum 6773

an secretum iter et fallentis semita vitae. 6774

me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, 6775

quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 6776

105 quid sentire putas, quid credis, amice, precari? 6777

sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam 6778

quod superest aevi, siquid superesse volunt di; 6779

sit bona librorum et provisae frugis in annum 6780

copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae. 6781

110 sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert: 6782

det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo. 6783

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016