ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i xvii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis

quo tandem pacto deceat maioribus uti,

disce docendus adhuc quae censet amiculus (ut si

caecus iter monstrare velit; tamen aspice siquid

5 et nos quod cures proprium fecisse loquamur).

Si te grata quies et primam somnus in horam

delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,

si laedit caupona – Ferentinum ire iubebo;

nam neque divitibus contingunt gaudia solis,

10 nec vixit male qui natus moriensque fefellit.

Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum

te tractare voles – accedes siccus ad unctum.

“Si pranderet holus patienter, regibus uti

nollet Aristippus.” “Si sciret regibus uti,

15 fastidiret holus qui me notat.” Utrius horum

verba probes et facta doce, vel, iunior, audi

cur sit Aristippi potior sententia. Namque

mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

“Scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et

20 splendidius multo est. Equos ut me portet, alat rex,

officium facio; tu poscis vilia – verum

dante minor, quamvis fers te nullius egentem.”

Omnis Aristippum decuit color, et status, et res;

temptantem maiora, fere praesentibus aequum.

25 Contra, quem duplici panno patientia velat

mirabor vitae via si conversa decebit.

Alter purpureum non exspectabit amictum,

quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,

personamque feret, non inconcinnus, utramque.

30 Alter Mileti textam cane peius et angui

vitabit chlamydem, morietur frigore, si non

rettuleris pannum. Refer, et sine vivat ineptus!

Res gerere, et captos ostendere civibus hostis –

attingit solium Iovis, et caelestia temptat;

35 principibus placuisse viris non ultima laus est.

Non cuivis homini contingit adire Corinthum.

Sedit qui timuit ne non succederet. “Esto;

quid? Qui pervenit – fecitne viriliter?” Atqui

hic est, aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret

40 ut parvis animis et parvo corpore maius,

hic subit et perfert; aut virtus nomen inane est,

aut decus et pretium recte petit experiens vir.

Coram rege suo de paupertate tacentes

plus poscente ferent – distat sumasne pudenter

45 an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

“Indotata mihi soror est, paupercula mater,

et fundus nec vendibilis, nec pascere firmus”

qui dicit clamat: “Victum date!” Succinit alter:

“Et mihi.” Dividuo findetur munere quadra.

50 Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet

plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum

qui queritur salebras, et acerbum frigus, et imbris,

aut cistam effractam et subducta viatica plorat,

55 nota refert meretricis acumina saepe catellam,

saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

nulla fides damnis verisque doloribus assit.

Nec semel irrisus triviis attollere curat

fracto crure planum, licet illi plurima manet

60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:

“Credite, non ludo! Crudeles, tollite claudum!”

“Quaere peregrinum,” vicinia rauca reclamat.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016