òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, 6611
quo tandem pacto deceat maioribus uti, 6612
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si 6613
caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid 6614
5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. 6615
si te grata quies et primam somnus in horam 6616
delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, 6617
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo; 6618
nam neque divitibus contingunt gaudia solis 6619
10 nec vixit male, qui natus moriensque fefellit: 6620
si prodesse tuis pauloque benignius ipsum 6621
te tractare voles, accedes siccus ad unctum. 6622
‘si pranderet holus patienter, regibus uti 6623
nollet Aristippus.’ ‘si sciret regibus uti, 6624
15 fastidiret holus, qui me notat.’ utrius horum 6625
verba probes et facta, doce, vel iunior audi, 6626
cur sit Aristippi potior sententia. namque 6627
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: 6628
‘scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et 6629
20 splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex, 6630
officium facio: tu poscis vilia verum 6631
dante minor, quamvis fers te nullius egentem.’ 6632
omnis Aristippum decuit color et status et res, 6633
temptantem maiora, fere praesentibus aequum. 6634
25 contra, quem duplici panno patientia velat, 6635
mirabor, vitae via si conversa decebit. 6636
alter purpureum non exspectabit amictum, 6637
quidlibet indutus celeberrima per loca vadet 6638
personamque feret non inconcinnus utramque; 6639
30 alter Mileti textam cane peius et angui 6640
vitabit chlanidem, morietur frigore, si non 6641
rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. 6642
res gerere et captos ostendere civibus hostis 6643
attingit solium Iovis et caelestia temptat: 6644
35 principibus placuisse viris non ultima laus est. 6645
‘non cuivis homini contingit adire Corinthum.’ 6646
sedit qui timuit, ne non succederet. ‘esto. 6647
quid? qui pervenit, fecitne viriliter?’ atqui 6648
hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret 6649
40 ut parvis animis et parvo corpore maius, 6650
hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est, 6651
aut decus et pretium recte petit experiens vir. 6652
coram rege suo de paupertate tacentes 6653
plus poscente ferent distat, sumasne pudenter 6654
45 an rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons. 6655
‘indotata mihi soror est, paupercula mater 6656
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus’ 6657
qui dicit, clamat: ‘victum date.’ succinit alter: 6658
‘et mihi.’ dividuo findetur munere quadra. 6659
50 sed tacitus pasci si posset corvus, haberet 6660
plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. 6661
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum 6662
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris 6663
aut cistam effractam et subducta viatica plorat, 6664
55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam, 6665
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox 6666
nulla fides damnis verisque doloribus adsit. 6667
nec semel inrisus triviis attollere curat 6668
fracto crure planum. licet illi plurima manet 6669
60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: 6670
‘credite, non ludo; crudeles, tollite claudum’: 6671
‘quaere peregrinum’ vicinia rauca reclamat. 6672
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.