CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xvii


commentariivarialectioprosodia

Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, 6611

quo tandem pacto deceat maioribus uti, 6612

disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si 6613

caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid 6614

5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. 6615

si te grata quies et primam somnus in horam 6616

delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, 6617

si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo; 6618

nam neque divitibus contingunt gaudia solis 6619

10 nec vixit male, qui natus moriensque fefellit: 6620

si prodesse tuis pauloque benignius ipsum 6621

te tractare voles, accedes siccus ad unctum. 6622

si pranderet holus patienter, regibus uti 6623

nollet Aristippus. si sciret regibus uti, 6624

15 fastidiret holus, qui me notat. utrius horum 6625

verba probes et facta, doce, vel iunior audi, 6626

cur sit Aristippi potior sententia. namque 6627

mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: 6628

scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et 6629

20 splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex, 6630

officium facio: tu poscis vilia – verum 6631

dante minor, quamvis fers te nullius egentem. 6632

omnis Aristippum decuit color et status et res, 6633

temptantem maiora, fere praesentibus aequum. 6634

25 contra, quem duplici panno patientia velat, 6635

mirabor, vitae via si conversa decebit. 6636

alter purpureum non exspectabit amictum, 6637

quidlibet indutus celeberrima per loca vadet 6638

personamque feret non inconcinnus utramque; 6639

30 alter Mileti textam cane peius et angui 6640

vitabit chlanidem, morietur frigore, si non 6641

rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. 6642

res gerere et captos ostendere civibus hostis 6643

attingit solium Iovis et caelestia temptat: 6644

35 principibus placuisse viris non ultima laus est. 6645

non cuivis homini contingit adire Corinthum. 6646

sedit qui timuit, ne non succederet. esto. 6647

quid? qui pervenit, fecitne viriliter? atqui 6648

hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret 6649

40 ut parvis animis et parvo corpore maius, 6650

hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est, 6651

aut decus et pretium recte petit experiens vir. 6652

coram rege suo de paupertate tacentes 6653

plus poscente ferent – distat, sumasne pudenter 6654

45 an rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons. 6655

indotata mihi soror est, paupercula mater 6656

et fundus nec vendibilis nec pascere firmus 6657

qui dicit, clamat: victum date. succinit alter: 6658

et mihi. dividuo findetur munere quadra. 6659

50 sed tacitus pasci si posset corvus, haberet 6660

plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. 6661

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum 6662

qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris 6663

aut cistam effractam et subducta viatica plorat, 6664

55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam, 6665

saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox 6666

nulla fides damnis verisque doloribus adsit. 6667

nec semel inrisus triviis attollere curat 6668

fracto crure planum. licet illi plurima manet 6669

60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: 6670

credite, non ludo; crudeles, tollite claudum: 6671

quaere peregrinum vicinia rauca reclamat. 6672

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016