CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xvi


commentariivarialectioprosodia

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, 6532

arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, 6533

pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, 6534

scribetur tibi forma loquaciter et situs agri. 6535

5 continui montes si dissocientur opaca 6536

valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol, 6537

laevum discedens curru fugiente vaporet, 6538

temperiem laudes. quid si rubicunda benigni 6539

corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex 6540

10 multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra? 6541

dicas adductum propius frondere Tarentum. 6542

fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec 6543

frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus, 6544

infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo. 6545

15 hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae 6546

incolumem tibi me praestant septembribus horis. 6547

tu recte vivis, si curas esse quod audis. 6548

iactamus iam pridem omnis te Roma beatum; 6549

sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas 6550

20 neve putes alium sapiente bonoque beatum 6551

neu, si te populus sanum recteque valentem 6552

dictitet, occultam febrem sub tempus edendi 6553

dissimules, donec manibus tremor incidat unctis. 6554

stultorum incurata pudor malus ulcera celat. 6555

25 siquis bella tibi terra pugnata marique 6556

dicat et his verbis vacuas permulceat auris: 6557

tene magis salvum populus velit an populum tu, 6558

servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi 6559

Iuppiter, Augusti laudes agnoscere possis: 6560

30 cum pateris sapiens emendatusque vocari, 6561

respondesne tuo, dic sodes, nomine? nempe 6562

vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.' 6563

qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si 6564

detulerit fasces indigno, detrahet idem. 6565

35 pone, meum est, inquit: pono tristisque recedo. 6566

idem si clamet furem, neget esse pudicum, 6567

contendat laqueo collum pressisse paternum, 6568

mordear opprobriis falsis mutemque colores? 6569

falsus honor iuvat et mendax infamia terret 6570

40 quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis? 6571

qui consulta patrum, qui leges iuraque servat, 6572

quo multae magnaeque secantur iudice lites, 6573

quo res sponsore et quo causae teste tenentur. 6574

sed videt hunc omnis domus et vicinia tota 6575

45 introrsum turpem, speciosum pelle decora. 6576

nec furtum feci nec fugi si mihi dicat 6577

servus, habes pretium, loris non ureris, aio. 6578

non hominem occidi. non pasces in cruce corvos. 6579

sum bonus et frugi. renuit negitatque Sabellus. 6580

50 cautus enim metuit foveam lupus accipiterque 6581

suspectos laqueos et opertum miluus hamum: 6582

oderunt peccare boni virtutis amore. 6583

tu nihil admittes in te formidine poenae: 6584

sit spes fallendi, miscebis sacra profanis. 6585

55 nam de mille fabae modiis cum surripis unum, 6586

damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto. 6587

vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal, 6588

quandocumque deos vel porco vel bove placat, 6589

Iane pater clare, clare cum dixit Apollo, 6590

60 labra movet metuens audiri: pulchra Laverna, 6591

da mihi fallere, da iusto sanctoque videri, 6592

noctem peccatis et fraudibus obice nubem. 6593

qui melior servo, qui liberior sit avarus, 6594

in triviis fixum cum se demittit ob assem, 6595

65 non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro 6596

qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam. 6597

perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui 6598

semper in augenda festinat et obruitur re. 6599

vendere cum possis captivum, occidere noli: 6600

70 serviet utiliter; sine pascat durus aretque, 6601

naviget ac mediis hiemet mercator in undis, 6602

annonae prosit, portet frumenta penusque. 6603

vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu, 6604

rector Thebarum, quid me perferre patique 6605

75 indignum coges? adimam bona. nempe pecus, rem, 6606

lectos, argentum: tollas licet. in manicis et 6607

compedibus saevo te sub custode tenebo. 6608

ipse deus, simulatque volam, me solvet. opinor, 6609

hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est. 6610

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016