CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xv


commentariivarialectioprosodia

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, 6486

quorum hominum regio et qualis via – nam mihi Baias 6487

Musa supervacuas Antonius, et tamen illis 6488

me facit invisum, gelida cum perluor unda 6489

5 per medium frigus. sane murteta relinqui 6490

dictaque cessantem nervis elidere morbum 6491

sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris 6492

qui caput et stomachum supponere fontibus audent 6493

Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. 6494

10 mutandus locus est et deversoria nota 6495

praeteragendus equus. quo tendis? non mihi Cumas 6496

est iter aut Baias laeva stomachosus habena 6497

dicet eques; sed equi frenato est auris in ore – 6498

maior utrum populum frumenti copia pascat, 6499

15 collectosne bibant imbris puteosne perennis 6500

iugis aquae – nam vina nihil moror illius orae. 6501

rure meo possum quidvis perferre patique: 6502

ad mare cum veni, generosum et lene requiro, 6503

quod curas abigat, quod cum spe divite manet 6504

20 in venas animumque meum, quod verba ministret, 6505

quod me Lucanae iuvenem commendet amicae – 6506

tractus uter pluris lepores, uter educet apros; 6507

utra magis piscis et echinos aequora celent, 6508

pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, 6509

25 scribere te nobis, tibi nos adcredere par est. 6510

Maenius, ut rebus maternis atque paternis 6511

fortiter absumptis urbanus coepit haberi, 6512

scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, 6513

inpransus non qui civem dignosceret hoste, 6514

30 quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, 6515

pernicies et tempestas barathrumque macelli, 6516

quidquid quaesierat ventri donabat avaro. 6517

hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil 6518

aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi 6519

35 vilis et agninae – tribus ursis quod satis esset – 6520

scilicet ut ventres lamna candente nepotum 6521

diceret urendos correctus Bestius. idem, 6522

quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne 6523

verterat in fumum et cinerem, non hercule miror 6524

40 aiebat, siqui comedunt bona, cum sit obeso 6525

nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla. 6526

nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo, 6527

cum res deficiunt, satis inter vilia fortis; 6528

verum ubi quid melius contingit et unctius, idem 6529

45 vos sapere et solos aio bene vivere, quorum 6530

conspicitur nitidis fundata pecunia villis. 6531

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016