CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xiv


commentariivarialectioprosodia

Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, 6442

quem tu fastidis, habitatum quinque focis et 6443

quinque bonos solitum Variam dimittere patres, 6444

certemus, spinas animone ego fortius an tu 6445

5 evellas agro, et melior sit Horatius an res. 6446

me quamvis Lamiae pietas et cura moratur 6447

fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis 6448

insolabiliter, tamen istuc mens animusque 6449

fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra. 6450

10 rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum: 6451

cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. 6452

stultus uterque locum inmeritum causatur inique: 6453

in culpa est animus, qui se non effugit umquam. 6454

tu mediastinus tacita prece rura petebas, 6455

15 nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: 6456

me constare mihi scis et discedere tristem, 6457

quandocumque trahunt invisa negotia Romam. 6458

non eadem miramur; eo disconvenit inter 6459

meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua 6460

20 credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit 6461

quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina 6462

incutiunt urbis desiderium, video, et quod 6463

angulus iste feret piper et tus ocius uva 6464

nec vicina subest vinum praebere taberna 6465

25 quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius 6466

ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges 6467

iampridem non tacta ligonibus arva bovemque 6468

disiunctum curas et strictis frondibus exples; 6469

addit opus pigro rivus, si decidit imber, 6470

30 multa mole docendus aprico parcere prato. 6471

nunc age quid nostrum concentum dividat audi. 6472

quem tenues decuere togae nitidique capilli, 6473

quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci, 6474

quem bibulum liquidi media de luce Falerni, 6475

35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba; 6476

nec lusisse pudet, sed non incidere ludum. 6477

non istic obliquo oculo mea commoda quisquam 6478

limat, non odio obscuro morsuque venenat: 6479

rident vicini glaebas et saxa moventem. 6480

40 cum servis urbana diaria rodere mavis, 6481

horum tu in numerum voto ruis: invidet usum 6482

lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. 6483

optat ephippia bos piger, optat arare caballus: 6484

quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem. 6485

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016