CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xiii


commentariivarialectioprosodia

Ut proficiscentem docui te saepe diuque, 6423

Augusto reddes signata volumina, Vinni, 6424

si validus, si laetus erit, si denique poscet; 6425

ne studio nostri pecces odiumque libellis 6426

5 sedulus inportes opera vehemente minister. 6427

si te forte meae gravis uret sarcina chartae, 6428

abicito potius, quam quo perferre iuberis 6429

clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum 6430

cognomen vertas in risum et fabula fias. 6431

10 viribus uteris per clivos flumina lamas. 6432

victor propositi simul ac perveneris illuc, 6433

sic positum servabis onus, ne forte sub ala 6434

fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum, 6435

ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae, 6436

15 ut cum pilleolo soleas conviva tribulis. 6437

ne volgo narres te sudavisse ferendo 6438

carmina quae possint oculos aurisque morari 6439

Caesaris. oratus multa prece nitere porro. 6440

vade, vale; cave ne titubes mandataque frangas. 6441

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016