CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xii


commentariivarialectioprosodia

Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci, 6394

si recte frueris, non est ut copia maior 6395

ab Iove donari possit tibi. tolle querellas; 6396

pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. 6397

5 si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil 6398

divitiae poterunt regales addere maius. 6399

si forte in medio positorum abstemius herbis 6400

vivis et urtica, sic vives protinus, ut te 6401

confestim liquidus Fortunae rivus inauret, 6402

10 vel quia naturam mutare pecunia nescit, 6403

vel quia cuncta putas una virtute minora. 6404

miramur, si Democriti pecus edit agellos 6405

cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox, 6406

cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri 6407

15 nil parvum sapias et adhuc sublimia cures: 6408

quae mare conpescant causae, quid temperet annum, 6409

stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, 6410

quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, 6411

quid velit et possit rerum concordia discors, 6412

20 Empedocles an Stertinium deliret acumen. 6413

verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, 6414

utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro 6415

defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. 6416

vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. 6417

25 ne tamen ignores, quo sit Romana loco res: 6418

Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis 6419

Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates 6420

Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges 6421

Italiae pleno defudit Copia cornu. 6422

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016