CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xi


commentariivarialectioprosodia

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, 6364

quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, 6365

Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama? 6366

cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? 6367

5 an venit in votum Attalicis ex urbibus una? 6368

an Lebedum laudas odio maris atque viarum: 6369

scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque 6370

Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem 6371

oblitusque meorum, obliviscendus et illis, 6372

10 Neptunum procul e terra spectare furentem? 6373

sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque 6374

adspersus volet in caupona vivere; nec qui 6375

frigus collegit, furnos et balnea laudat 6376

ut fortunatam plene praestantia vitam; 6377

15 nec si te validus iactaverit Auster in alto, 6378

idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. 6379

incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod 6380

paenula solstitio, campestre nivalibus auris, 6381

per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. 6382

20 dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, 6383

Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. 6384

tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam 6385

grata sume manu neu dulcia differ in annum, 6386

ut quocumque loco fueris, vixisse libenter 6387

25 te dicas: nam si ratio et prudentia curas, 6388

non locus effusi late maris arbiter aufert, 6389

caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt. 6390

strenua nos exercet inertia: navibus atque 6391

quadrigis petimus bene vivere. quod petis, hic est, 6392

30 est Ulubris, animus si te non deficit aequus. 6393

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016