CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i x


commentariivarialectioprosodia

Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus,

ruris amatores. Hac in re scilicet una

multum dissimiles, at cetera paene gemelli,

fraternis animis; quidquid negat alter et alter,

5 annuimus pariter, vetuli notique columbi.

Tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni

rivos et musco circumlita saxa nemusque.

Quid quaeris? Vivo et regno simul ista reliqui

quae vos ad caelum fertis rumore secundo,

10 utque sacerdotis fugitivus liba recuso:

pane egeo, jam mellitis potiore placentis.

Vivere naturae si convenienter oportet

ponendaeque domo quaerenda est area primum

novistine locum potiorem rure beato?

15 Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura

leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,

cum semel accepit solem furibundus acutum?

Est ubi divellat somnos minus invida cura?

Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?

20 Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum

quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?

Nempe inter varias nutritur silva columnas,

laudaturque domus longos quae prospicit agros;

naturam expelles furca, tamen usque recurret,

25 et mala perrumpet furtim fastidia victrix.

Non qui Sidonio contendere, callidus, ostro

nescit Aquinatem potantia vellera fucum

certius accipiet damnum propiusve medullis

quam qui non poterit vero distinguere falsum.

30 Quem res plus nimio delectavere secundae,

mutatae quatient; siquid mirabere, pones

invitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto

reges et regum vita praecurrere amicos.

Cervus equum pugna melior communibus herbis

35 pellebat, donec minor in certamine longo

imploravit opes hominis frenumque recepit;

sed postquam, victor violens, discessit ab hoste,

non equitem dorso, non frenum depulit ore.

sic qui, pauperiem veritus, potiore metallis

40 libertate caret, dominum vehet improbus atque

serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.

Cui non conveniet sua res, ut calceus olim

si pede maior erit subvertet, si minor  uret.

Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,

45 nec me dimittes incastigatum, ubi plura

cogere quam satis est ac non cessare videbor.

Imperat aut servit collecta pecunia cuique,

tortum digna sequi potius quam ducere funem.

Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,

50 excepto quod non simul esses cetera laetus.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016