CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i x


commentariivarialectioprosodia

Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus 6314

ruris amatores. hac in re scilicet una 6315

multum dissimiles, at cetera paene gemelli 6316

fraternis animis, quidquid negat alter, et alter, 6317

5 adnuimus pariter. vetuli notique columbi 6318

tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni 6319

rivos et musco circumlita saxa nemusque. 6320

quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui, 6321

quae vos ad caelum fertis rumore secundo, 6322

10 utque sacerdotis fugitivus liba recuso: 6323

pane egeo iam mellitis potiore placentis. 6324

vivere naturae si convenienter oportet 6325

ponendaeque domo quaerenda est area primum: 6326

novistine locum potiorem rure beato? 6327

15 est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura 6328

leniat et rabiem Canis et momenta Leonis, 6329

cum semel accepit solem furibundus acutum? 6330

est ubi divellat somnos minus invida cura? 6331

deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis? 6332

20 purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum 6333

quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum? 6334

nempe inter varias nutritur silva columnas 6335

laudaturque domus, longos quae prospicit agros: 6336

naturam expelles furca, tamen usque recurret 6337

25 et mala perrumpet furtim fastidia victrix. 6338

non qui Sidonio contendere callidus ostro 6339

nescit Aquinatem potantia vellera fucum 6340

certius accipiet damnum propiusve medullis 6341

quam qui non poterit vero distinguere falsum. 6342

30 quem res plus nimio delectavere secundae, 6343

mutatae quatient. siquid mirabere, pones 6344

invitus. fuge magna: licet sub paupere tecto 6345

reges et regum vita praecurrere amicos. 6346

cervus equum pugna melior communibus herbis 6347

35 pellebat, donec minor in certamine longo 6348

inploravit opes hominis frenumque recepit. 6349

sed postquam victor violens discessit ab hoste, 6350

non equitem dorso, non frenum depulit ore. 6351

sic, qui pauperiem veritus potiore metallis 6352

40 libertate caret, dominum vehet inprobus atque 6353

serviet aeternum, quia parvo nesciet uti. 6354

cui non conveniet sua res, ut calceus olim, 6355

si pede maior erit, subvertet, si minor, uret. 6356

laetus sorte tua vives sapienter, Aristi, 6357

45 nec me dimittes incastigatum, ubi plura 6358

cogere quam satis est ac non cessare videbor. 6359

imperat aut servit collecta pecunia cuique, 6360

tortum digna sequi potius quam ducere funem. 6361

haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae, 6362

50 excepto quod non simul esses, cetera laetus. 6363

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016