ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i viii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano,

Musa, rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

Si quaeret quid agam, dic, multa et pulcra minantem,

vivere nec recte, nec suaviter; haud quia grando

5 contuderit vitis, oleamve momorderit aestus,

nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,

sed quia, mente minus validus quam corpore toto,

nil audire velim, nil discere quod levet aegrum.

Fidis offendar medicis; irascar amicis,

10 cur me funesto properent arcere veterno;

quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;

Romae Tibur amem, ventosus, Tibure Romam.

Post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se,

ut placeat iuveni percontare utque cohorti.

15 Si dicet “recte”, primum gaudere, subinde

praeceptum auriculis hoc instillare memento:

ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016