CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i vii


commentariivarialectioprosodia

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum 6186

Sextilem totum mendax desideror. atqui 6187

si me vivere vis sanum recteque valentem, 6188

quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, 6189

5 Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque 6190

dissignatorem decorat lictoribus atris, 6191

dum pueris omnis pater et matercula pallet 6192

officiosaque sedulitas et opella forensis 6193

adducit febris et testamenta resignat. 6194

10 quodsi bruma nives Albanis inlinet agris, 6195

ad mare descendet vates tuus et sibi parcet 6196

contractusque leget: te, dulcis amice, reviset 6197

cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. 6198

non quo more piris vesci Calaber iubet hospes 6199

15 tu me fecisti locupletem: vescere sodes. 6200

iam satis est. at tu, quantum vis, tolle. benigne. 6201

non invisa feres pueris munuscula parvis. 6202

tam teneor dono, quam si dimittar onustus. 6203

ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques. 6204

20 prodigus et stultus donat quae spernit et odit: 6205

haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. 6206

vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, 6207

nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis: 6208

dignum praestabo me etiam pro laude merentis. 6209

25 quodsi me noles usquam discedere, reddes 6210

forte latus, nigros angusta fronte capillos, 6211

reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et 6212

inter vina fugam Cinarae maerere protervae. 6213

forte per angustam tenuis vulpecula rimam 6214

30 repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 6215

ire foras pleno tendebat corpore frustra. 6216

cui mustela procul si vis ait effugere istinc, 6217

macra cavum repetes artum, quem macra subisti. 6218

hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno: 6219

35 nec somnum plebis laudo satur altilium nec 6220

otia divitiis Arabum liberrima muto. 6221

saepe verecundum laudasti, rexque paterque 6222

audisti coram, nec verbo parcius absens: 6223

inspice, si possum donata reponere laetus. 6224

40 haud male Telemachus, proles patientis Ulixei: 6225

non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis 6226

porrectus spatiis nec multae prodigus herbae: 6227

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam. 6228

parvum parva decent: mihi iam non regia Roma, 6229

45 sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. 6230

strenuus et fortis causisque Philippus agendis 6231

clarus ab officiis octavam circiter horam 6232

dum redit atque foro nimium distare Carinas 6233

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, 6234

50 adrasum quendam vacua tonsoris in umbra 6235

cultello proprios purgantem leniter unguis. 6236

Demetri puer hic non laeve iussa Philippi 6237

accipiebat abi, quaere et refer, unde domo, quis, 6238

cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.' 6239

55 it redit et narrat, Volteium nomine Menam, 6240

praeconem, tenui censu, sine crimine, notum 6241

et properare loco et cessare et quaerere et uti, 6242

gaudentem parvisque sodalibus et lare certo 6243

et ludis et post decisa negotia campo. 6244

60 scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic 6245

ad cenam veniat. non sane credere Mena, 6246

mirari secum tacitus. quid multa? benigne 6247

respondet. neget ille mihi? negat inprobus et te 6248

neglegit aut horret. Volteium mane Philippus 6249

65 vilia vendentem tunicato scruta popello 6250

occupat et salvere iubet prior; ille Philippo 6251

excusare laborem et mercennaria vincla, 6252

quod non mane domum venisset, denique quod non 6253

providisset eum. sic ignovisse putato 6254

70 me tibi, si cenas hodie mecum. ut libet. ergo 6255

post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge. 6256

ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus 6257

tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe 6258

occultum visus decurrere piscis ad hamum, 6259

75 mane cliens et iam certus conviva, iubetur 6260

rura suburbana indictis comes ire Latinis. 6261

inpositus mannis arvum caelumque Sabinum 6262

non cessat laudare. videt ridetque Philippus, 6263

et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, 6264

80 dum septem donat sestertia, mutua septem 6265

promittit, persuadet uti mercetur agellum. 6266

mercatur. ne te longis ambagibus ultra 6267

quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque 6268

sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, 6269

85 inmoritur studiis et amore senescit habendi. 6270

verum ubi oves furto, morbo periere capellae, 6271

spem mentita seges, bos est enectus arando: 6272

offensus damnis media de nocte caballum 6273

arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. 6274

90 quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus, 6275

durus, ait, Voltei, nimis attentusque videris 6276

esse mihi. pol me miserum, patrone, vocares, 6277

si velles inquit verum mihi ponere nomen. 6278

quod te per Genium dextramque deosque Penatis 6279

95 obsecro et obtestor, vitae me redde priori. 6280

qui semel adspexit, quantum dimissa petitis 6281

praestent, mature redeat repetatque relicta. 6282

metiri se quemque suo modulo ac pede verum est. 6283

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016