CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i vi


commentariivarialectioprosodia

Nil admirari prope res est una, Numici, 6118

solaque, quae possit facere et servare beatum. 6119

hunc solem et stellas et decedentia certis 6120

tempora momentis sunt qui formidine nulla 6121

5 inbuti spectent: quid censes munera terrae, 6122

quid maris extremos Arabas ditantis et Indos 6123

ludicra, quid plausus et amici dona Quiritis, 6124

quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? 6125

qui timet his adversa, fere miratur eodem 6126

10 quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus, 6127

inprovisa simul species exterret utrumque. 6128

gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, 6129

si, quidquid vidit melius peiusve sua spe, 6130

defixis oculis animoque et corpore torpet? 6131

15 insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 6132

ultra quam satis est virtutem si petat ipsam. 6133

i nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis 6134

suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; 6135

gaude quod spectant oculi te mille loquentem; 6136

20 navus mane forum et vespertinus pete tectum, 6137

ne plus frumenti dotalibus emetat agris 6138

Mutus et – indignum, quod sit peioribus ortus – 6139

hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. 6140

quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas, 6141

25 defodiet condetque nitentia. cum bene notum 6142

porticus Agrippae, via te conspexerit Appi, 6143

ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus. 6144

si latus aut renes morbo temptantur acuto, 6145

quaere fugam morbi. vis recte vivere quis non? 6146

30 si virtus hoc una potest dare, fortis omissis 6147

hoc age deliciis. virtutem verba putas et 6148

lucum ligna: cave ne portus occupet alter, 6149

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; 6150

mille talenta rotundentur, totidem altera porro et 6151

35 tertia succedant et quae pars quadret acervum. 6152

scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos 6153

et genus et formam regina Pecunia donat 6154

ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. 6155

mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex: 6156

40 ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt, 6157

si posset centum scaenae praebere rogatus, 6158

qui possum tot? ait; tamen et quaeram et quot habebo 6159

mittam; post paulo scribit sibi milia quinque 6160

esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis. 6161

45 exilis domus est, ubi non et multa supersunt 6162

et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo 6163

si res sola potest facere et servare beatum, 6164

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. 6165

si fortunatum species et gratia praestat, 6166

50 mercemur servum, qui dictet nomina, laevum 6167

qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram 6168

porrigere: hic multum in Fabia valet, ille Velina; 6169

cui libet hic fascis dabit eripietque curule 6170

cui volet inportunus ebur. frater pater adde; 6171

55 ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 6172

si bene qui cenat bene vivit: lucet, eamus 6173

quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim 6174

Gargilius – qui mane plagas, venabula, servos 6175

differtum transire forum populumque iubebat, 6176

60 unus ut e multis populo spectante referret 6177

emptum mulus aprum – crudi tumidique lavemur, 6178

quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera 6179

digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, 6180

cui potior patria fuit interdicta voluptas. 6181

65 si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque 6182

nil est iucundum, vivas in amore iocisque. 6183

vive, vale. siquid novisti rectius istis, 6184

candidus inperti; si nil, his utere mecum. 6185

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016