òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Nil admirari prope res est una, Numici, 6118
solaque, quae possit facere et servare beatum. 6119
hunc solem et stellas et decedentia certis 6120
tempora momentis sunt qui formidine nulla 6121
5 inbuti spectent: quid censes munera terrae, 6122
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos 6123
ludicra, quid plausus et amici dona Quiritis, 6124
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? 6125
qui timet his adversa, fere miratur eodem 6126
10 quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus, 6127
inprovisa simul species exterret utrumque. 6128
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, 6129
si, quidquid vidit melius peiusve sua spe, 6130
defixis oculis animoque et corpore torpet? 6131
15 insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, 6132
ultra quam satis est virtutem si petat ipsam. 6133
i nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis 6134
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; 6135
gaude quod spectant oculi te mille loquentem; 6136
20 navus mane forum et vespertinus pete tectum, 6137
ne plus frumenti dotalibus emetat agris 6138
Mutus et indignum, quod sit peioribus ortus 6139
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. 6140
quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas, 6141
25 defodiet condetque nitentia. cum bene notum 6142
porticus Agrippae, via te conspexerit Appi, 6143
ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus. 6144
si latus aut renes morbo temptantur acuto, 6145
quaere fugam morbi. vis recte vivere – quis non? – 6146
30 si virtus hoc una potest dare, fortis omissis 6147
hoc age deliciis. virtutem verba putas et 6148
lucum ligna: cave ne portus occupet alter, 6149
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; 6150
mille talenta rotundentur, totidem altera porro et 6151
35 tertia succedant et quae pars quadret acervum. 6152
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos 6153
et genus et formam regina Pecunia donat 6154
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. 6155
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex: 6156
40 ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt, 6157
si posset centum scaenae praebere rogatus, 6158
‘qui possum tot?’ ait; ‘tamen et quaeram et quot habebo 6159
mittam’; post paulo scribit sibi milia quinque 6160
esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis. 6161
45 exilis domus est, ubi non et multa supersunt 6162
et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo 6163
si res sola potest facere et servare beatum, 6164
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas. 6165
si fortunatum species et gratia praestat, 6166
50 mercemur servum, qui dictet nomina, laevum 6167
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram 6168
porrigere: ‘hic multum in Fabia valet, ille Velina; 6169
cui libet hic fascis dabit eripietque curule 6170
cui volet inportunus ebur’. ‘frater’ ‘pater’ adde; 6171
55 ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. 6172
si bene qui cenat bene vivit: lucet, eamus 6173
quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim 6174
Gargilius qui mane plagas, venabula, servos 6175
differtum transire forum populumque iubebat, 6176
60 unus ut e multis populo spectante referret 6177
emptum mulus aprum crudi tumidique lavemur, 6178
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera 6179
digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, 6180
cui potior patria fuit interdicta voluptas. 6181
65 si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque 6182
nil est iucundum, vivas in amore iocisque. 6183
vive, vale. siquid novisti rectius istis, 6184
candidus inperti; si nil, his utere mecum. 6185
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.