CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i v


commentariivarialectioprosodia

Si potes Archiacis conviva recumbere lectis 6087

nec modica cenare times holus omne patella, 6088

supremo te sole domi, Torquate, manebo. 6089

vina bibes iterum Tauro diffusa palustris 6090

5 inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. 6091

si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer. 6092

iamdudum splendet focus et tibi munda supellex: 6093

mitte levis spes et certamina divitiarum 6094

et Moschi causam: cras nato Caesare festus 6095

10 dat veniam somnumque dies; inpune licebit 6096

aestivam sermone benigno tendere noctem. 6097

quo mihi fortunam, si non conceditur uti? 6098

parcus ob heredis curam nimiumque severus 6099

adsidet insano: potare et spargere flores 6100

15 incipiam patiarque vel inconsultus haberi. 6101

quid non ebrietas dissignat? operta recludit, 6102

spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, 6103

sollicitis animis onus eximit, addocet artis. 6104

fecundi calices quem non fecere disertum, 6105

20 contracta quem non in paupertate solutum? 6106

haec ego procurare et idoneus imperor et non 6107

invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa 6108

corruget naris, ne non et cantharus et lanx 6109

ostendat tibi te, ne fidos inter amicos 6110

25 sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par 6111

iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque 6112

et nisi cena prior potiorque puella Sabinum 6113

detinet adsumam; locus est et pluribus umbris; 6114

sed nimis arta premunt olidae convivia caprae. 6115

30 tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis 6116

atria servantem postico falle clientem. 6117

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016