CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i iv


commentariivarialectioprosodia

Albi, nostrorum sermonum candide iudex, 6071

quid nunc te dicam facere in regione Pedana? 6072

scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat 6073

an tacitum silvas inter reptare salubris 6074

5 curantem quidquid dignum sapiente bonoque est? 6075

non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam, 6076

di tibi divitias dederunt artemque fruendi. 6077

quid voveat dulci nutricula maius alumno, 6078

qui sapere et fari possit quae sentiat et cui 6079

10 gratia fama valetudo contingat abunde 6080

et mundus victus non deficiente crumina? 6081

inter spem curamque, timores inter et iras 6082

omnem crede diem tibi diluxisse supremum: 6083

grata superveniet quae non sperabitur hora. 6084

15 me pinguem et nitidum bene curata cute vises, 6085

cum ridere voles, Epicuri de grege porcum. 6086

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016