CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i iii


commentariivarialectioprosodia

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris 6035

Claudius Augusti privignus, scire laboro. 6036

Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus 6037

an freta vicinas inter currentia turris 6038

5 an pingues Asiae campi collesque morantur? 6039

quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo. 6040

quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? 6041

bella quis et paces longum diffundit in aevum? 6042

quid Titius, Romana brevi venturus in ora, 6043

10 Pindarici fontis qui non expalluit haustus, 6044

fastidire lacus et rivos ausus apertos? 6045

ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis 6046

Thebanos aptare modos studet auspice Musa, 6047

an tragica desaevit et ampullatur in arte? 6048

15 quid mihi Celsus agit – monitus multumque monendus, 6049

privatas ut quaerat opes et tangere vitet 6050

scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo, 6051

ne, si forte suas repetitum venerit olim 6052

grex avium plumas, moveat cornicula risum 6053

20 furtivis nudata coloribus? ipse quid audes? 6054

quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum 6055

ingenium, non incultum est et turpiter hirtum: 6056

seu linguam causis acuis seu civica iura 6057

respondere paras seu condis amabile carmen, 6058

25 prima feres hederae victricis praemia. quodsi 6059

frigida curarum fomenta relinquere posses, 6060

quo te caelestis sapientia duceret, ires. 6061

hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli, 6062

si patriae volumus, si nobis vivere cari. 6063

30 debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae 6064

quantae conveniat Munatius. an male sarta 6065

gratia nequiquam coit et rescinditur ac vos 6066

seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat 6067

indomita cervice feros? ubicumque locorum 6068

35 vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, 6069

pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. 6070

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016