CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i iii


commentariivarialectioprosodia

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris

Claudius Augusti privignus, scire laboro.

Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,

an freta vicinas inter currentia turris,

5 an pingues Asiae campi collesque morantur?

quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.

quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?

bella quis et paces longum diffundit in aevum?

quid Titius, Romana brevi venturus in ora,

10 Pindarici fontis qui non expalluit haustus,

fastidire lacus et rivos ausus apertos?

ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis

Thebanos aptare modos studet auspice Musa,

an tragica desaevit et ampullatur in arte?

15 quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus

privatas ut quaerat opes, et tangere vitet

scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,

ne, si forte suas repetitum venerit olim

grex avium plumas, moveat cornicula risum

20 furtivis nudata coloribus. ipse quid audes?

quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum

ingenium, non incultum est et turpiter hirtum

seu linguam causis acuis, seu civica iura

respondere paras, seu condis amabile carmen

25 prima feres hederae victricis praemia. quodsi

frigida curarum fomenta relinquere posses,

quo te caelestis sapientia duceret ires.

hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli,

si patriae volumus, si nobis vivere cari.

30 debes hoc etiam rescribere sit tibi curae

quantae conveniat Munatius. an male sarta

gratia nequiquam coit et rescinditur, ac vos

seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat

indomita cervice feros? ubicumque locorum

35 vivitis, indigni fraternum rumpere foedus

pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016