CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i ii


commentariivarialectioprosodia

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli, 5964

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi; 5965

qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non, 5966

planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. 5967

5 cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. 5968

fabula qua Paridis propter narratur amorem 5969

Graecia barbariae lento conlisa duello, 5970

stultorum regum et populorum continet aestus. 5971

Antenor censet belli praecidere causam: 5972

10 quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus, 5973

cogi posse negat. Nestor componere litis 5974

inter Peliden festinat et inter Atriden: 5975

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. 5976

quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. 5977

15 seditione, dolis, scelere atque libidine et ira 5978

Iliacos intra muros peccatur et extra. 5979

rursus, quid virtus et quid sapientia possit, 5980

utile proposuit nobis exemplar Ulixen, 5981

qui domitor Troiae multorum providus urbes 5982

20 et mores hominum inspexit latumque per aequor, 5983

dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa 5984

pertulit, adversis rerum inmersabilis undis. 5985

Sirenum voces et Circae pocula nosti; 5986

quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, 5987

25 sub domina meretrice fuisset turpis et excors; 5988

vixisset canis inmundus vel amica luto sus. 5989

nos numerus sumus et fruges consumere nati, 5990

sponsi Penelopae nebulones Alcinoique 5991

in cute curanda plus aequo operata iuventus, 5992

30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et 5993

ad strepitum citharae cessatum ducere somnum. 5994

ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones: 5995

ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui 5996

si noles sanus, curres hydropicus; et ni 5997

35 posces ante diem librum cum lumine, si non 5998

intendes animum studiis et rebus honestis, 5999

invidia vel amore vigil torquebere. nam cur 6000

quae laedunt oculum, festinas demere: siquid 6001

est animum, differs curandi tempus in annum? 6002

40 dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude, 6003

incipe. vivendi qui recte prorogat horam, 6004

rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille 6005

labitur et labetur in omne volubilis aevum. 6006

quaeritur argentum puerisque beata creandis 6007

45 uxor et incultae pacantur vomere silvae: 6008

quod satis est cui contingit, nihil amplius optet. 6009

non domus et fundus, non aeris acervus et auri 6010

aegroto domini deduxit corpore febris, 6011

non animo curas; valeat possessor oportet, 6012

50 si conportatis rebus bene cogitat uti. 6013

qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res 6014

ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, 6015

auriculas citharae collecta sorde dolentis. 6016

sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit. 6017

55 sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas. 6018

semper avarus eget: certum voto pete finem. 6019

invidus alterius macrescit rebus opimis; 6020

invidia Siculi non invenere tyranni 6021

maius tormentum. qui non moderabitur irae, 6022

60 infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, 6023

dum poenas odio per vim festinat inulto. 6024

ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret, 6025

imperat: hunc frenis, hunc tu conpesce catena. 6026

fingit equum tenera docilem cervice magister 6027

65 ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo 6028

tempore cervinam pellem latravit in aula, 6029

militat in silvis catulus. nunc adbibe puro 6030

pectore verba, puer, nunc te melioribus offer. 6031

quo semel est inbuta recens servabit odorem 6032

70 testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis, 6033

nec tardum opperior nec praecedentibus insto. 6034

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016