òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Prima dicte mihi, summa dicende Camena, 5856
spectatum satis et donatum iam rude quaeris, 5857
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? 5858
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis 5859
5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 5860
ne populum extrema totiens exoret harena. 5861
est mihi purgatam crebro qui personet aurem: 5862
‘solve senescentem mature sanus equum, ne 5863
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’ 5864
10 nunc itaque et versus et cetera ludicra pono: 5865
quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum: 5866
condo et conpono quae mox depromere possim. 5867
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: 5868
nullius addictus iurare in verba magistri, 5869
15 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 5870
nunc agilis fio et mersor civilibus undis 5871
virtutis verae custos rigidusque satelles, 5872
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor 5873
et mihi res, non me rebus subiungere conor. 5874
20 ut nox longa quibus mentitur amica diesque 5875
longa videtur opus debentibus, ut piger annus 5876
pupillis quos dura premit custodia matrum: 5877
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem 5878
consiliumque morantur agendi naviter id quod 5879
25 aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, 5880
aeque neglectum pueris senibusque nocebit. 5881
restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. 5882
non possis oculo quantum contendere Lynceus: 5883
non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 5884
30 nec, quia desperes invicti membra Glyconis, 5885
nodosa corpus nolis prohibere cheragra. 5886
est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 5887
fervet avaritia miseroque cupidine pectus: 5888
sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem 5889
35 possis et magnam morbi deponere partem. 5890
laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te 5891
ter pure lecto poterunt recreare libello. 5892
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, 5893
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 5894
40 si modo culturae patientem commodet aurem. 5895
virtus est vitium fugere et sapientia prima 5896
stultitia caruisse. vides, quae maxima credis 5897
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 5898
quanto devites animi capitisque labore: 5899
45 inpiger extremos curris mercator ad Indos, 5900
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis: 5901
ne cures ea quae stulte miraris et optas, 5902
discere et audire et meliori credere non vis? 5903
quis circum pagos et circum compita pugnax 5904
50 magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 5905
cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? 5906
vilius argentum est auro, virtutibus aurum. 5907
‘o cives, cives, quaerenda pecunia primum est; 5908
virtus post nummos’: haec Ianus summus ab imo 5909
55 prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque. 5910
[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.] 5911
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, 5912
sed quadringentis sex septem milia desunt: 5913
plebs eris. at pueri ludentes ‘rex eris’ aiunt, 5914
60 ‘si recte facies’. hic murus aeneus esto: 5915
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. 5916
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est 5917
nenia, quae regnum recte facientibus offert, 5918
et maribus Curiis et decantata Camillis? 5919
65 isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem, 5920
si possis, recte, si non, quocumque modo, rem, 5921
ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi, 5922
an qui Fortunae te responsare superbae 5923
liberum et erectum praesens hortatur et aptat? 5924
70 quodsi me populus Romanus forte roget, cur 5925
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem 5926
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit: 5927
olim quod volpes aegroto cauta leoni 5928
respondit, referam: ‘quia me vestigia terrent, 5929
75 omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum’. 5930
belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem? 5931
pars hominum gestit conducere publica; sunt qui 5932
frustis et pomis viduas venentur avaras 5933
excipiantque senes, quos in vivaria mittant; 5934
80 multis occulto crescit res fenore. verum 5935
esto aliis alios rebus studiisque teneri: 5936
idem eadem possunt horam durare probantes? 5937
‘nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis’ 5938
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem 5939
85 festinantis eri; cui si vitiosa libido 5940
fecerit auspicium: ‘cras ferramenta Teanum 5941
tolletis, fabri’. lectus genialis in aula est: 5942
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; 5943
si non est, iurat bene solis esse maritis. 5944
90 quo teneam voltus mutantem Protea nodo? 5945
quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos, 5946
balnea, tonsores, conducto navigio aeque 5947
nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. 5948
si curatus inaequali tonsore capillos 5949
95 occurri, rides; si forte subucula pexae 5950
trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar, 5951
rides: quid? mea cum pugnat sententia secum, 5952
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, 5953
aestuat et vitae disconvenit ordine toto, 5954
100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? 5955
insanire putas sollemnia me neque rides 5956
nec medici credis nec curatoris egere 5957
a praetore dati, rerum tutela mearum 5958
cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 5959
105 de te pendentis, te respicientis amici. 5960
ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, 5961
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, 5962
praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est. 5963
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.