CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i i


commentariivarialectioprosodia

Prima dicte mihi, summa dicende Camena, 5856

spectatum satis et donatum iam rude quaeris, 5857

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? 5858

non eadem est aetas, non mens. Veianius armis 5859

5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro, 5860

ne populum extrema totiens exoret harena. 5861

est mihi purgatam crebro qui personet aurem: 5862

solve senescentem mature sanus equum, ne 5863

peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. 5864

10 nunc itaque et versus et cetera ludicra pono: 5865

quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum: 5866

condo et conpono quae mox depromere possim. 5867

ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: 5868

nullius addictus iurare in verba magistri, 5869

15 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 5870

nunc agilis fio et mersor civilibus undis 5871

virtutis verae custos rigidusque satelles, 5872

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor 5873

et mihi res, non me rebus subiungere conor. 5874

20 ut nox longa quibus mentitur amica diesque 5875

longa videtur opus debentibus, ut piger annus 5876

pupillis quos dura premit custodia matrum: 5877

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem 5878

consiliumque morantur agendi naviter id quod 5879

25 aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, 5880

aeque neglectum pueris senibusque nocebit. 5881

restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. 5882

non possis oculo quantum contendere Lynceus: 5883

non tamen idcirco contemnas lippus inungui; 5884

30 nec, quia desperes invicti membra Glyconis, 5885

nodosa corpus nolis prohibere cheragra. 5886

est quadam prodire tenus, si non datur ultra. 5887

fervet avaritia miseroque cupidine pectus: 5888

sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem 5889

35 possis et magnam morbi deponere partem. 5890

laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te 5891

ter pure lecto poterunt recreare libello. 5892

invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, 5893

nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 5894

40 si modo culturae patientem commodet aurem. 5895

virtus est vitium fugere et sapientia prima 5896

stultitia caruisse. vides, quae maxima credis 5897

esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, 5898

quanto devites animi capitisque labore: 5899

45 inpiger extremos curris mercator ad Indos, 5900

per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis: 5901

ne cures ea quae stulte miraris et optas, 5902

discere et audire et meliori credere non vis? 5903

quis circum pagos et circum compita pugnax 5904

50 magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 5905

cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? 5906

vilius argentum est auro, virtutibus aurum. 5907

o cives, cives, quaerenda pecunia primum est; 5908

virtus post nummos: haec Ianus summus ab imo 5909

55 prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque. 5910

[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.] 5911

est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, 5912

sed quadringentis sex septem milia desunt: 5913

plebs eris. at pueri ludentes rex eris aiunt, 5914

60 si recte facies. hic murus aeneus esto: 5915

nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. 5916

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est 5917

nenia, quae regnum recte facientibus offert, 5918

et maribus Curiis et decantata Camillis? 5919

65 isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem, 5920

si possis, recte, si non, quocumque modo, rem, 5921

ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi, 5922

an qui Fortunae te responsare superbae 5923

liberum et erectum praesens hortatur et aptat? 5924

70 quodsi me populus Romanus forte roget, cur 5925

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem 5926

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit: 5927

olim quod volpes aegroto cauta leoni 5928

respondit, referam: quia me vestigia terrent, 5929

75 omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum. 5930

belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem? 5931

pars hominum gestit conducere publica; sunt qui 5932

frustis et pomis viduas venentur avaras 5933

excipiantque senes, quos in vivaria mittant; 5934

80 multis occulto crescit res fenore. verum 5935

esto aliis alios rebus studiisque teneri: 5936

idem eadem possunt horam durare probantes? 5937

nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis 5938

si dixit dives, lacus et mare sentit amorem 5939

85 festinantis eri; cui si vitiosa libido 5940

fecerit auspicium: cras ferramenta Teanum 5941

tolletis, fabri. lectus genialis in aula est: 5942

nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; 5943

si non est, iurat bene solis esse maritis. 5944

90 quo teneam voltus mutantem Protea nodo? 5945

quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos, 5946

balnea, tonsores, conducto navigio aeque 5947

nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. 5948

si curatus inaequali tonsore capillos 5949

95 occurri, rides; si forte subucula pexae 5950

trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar, 5951

rides: quid? mea cum pugnat sententia secum, 5952

quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, 5953

aestuat et vitae disconvenit ordine toto, 5954

100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? 5955

insanire putas sollemnia me neque rides 5956

nec medici credis nec curatoris egere 5957

a praetore dati, rerum tutela mearum 5958

cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem 5959

105 de te pendentis, te respicientis amici. 5960

ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, 5961

liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, 5962

praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est. 5963

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016