CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii viii


commentariivarialectioprosodia

H. Ut Nasidieni iuvit te cena beati? 5761

nam mihi quaerenti convivam dictus here illic 5762

de medio potare die. F. sic, ut mihi numquam 5763

in vita fuerit melius. H. da, si grave non est, 5764

5 quae prima iratum ventrem placaverit esca. 5765

F. in primis Lucanus aper: leni fuit austro 5766

captus, ut aiebat cenae pater: acria circum 5767

rapula, lactucae, radices, qualia lassum 5768

pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. 5769

10 his ut sublatis puer alte cinctus acernam 5770

gausape purpureo mensam pertersit et alter 5771

sublegit quodcumque iaceret inutile quodque 5772

posset cenantis offendere, ut Attica virgo 5773

cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes 5774

15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 5775

hic erus Albanum, Maecenas, sive Falernum 5776

te magis adpositis delectat, habemus utrumque. 5777

H. divitias miseras! sed quis cenantibus una, 5778

Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro. 5779

20 F. summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, 5780

si memini, Varius; cum Servilio Balatrone 5781

Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. 5782

Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, 5783

ridiculus totas semel absorbere placentas; 5784

25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, 5785

indice monstraret digito; nam cetera turba, 5786

nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, 5787

longe dissimilem noto celantia sucum, 5788

ut vel continuo patuit, cum passeris atque 5789

30 ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. 5790

post hoc me docuit melimela rubere minorem 5791

ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso 5792

audieris melius. tum Vibidius Balatroni 5793

nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti, 5794

35 et calices poscit maiores. vertere pallor 5795

tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris 5796

potores, vel quod maledicunt liberius vel 5797

fervida quod subtile exsurdant vina palatum. 5798

invertunt Allifanis vinaria tota 5799

40 Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi 5800

convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. 5801

adfertur squillas inter murena natantis 5802

in patina porrecta. sub hoc erus haec gravida inquit 5803

capta est, deterior post partum carne futura. 5804

45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri 5805

pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; 5806

vino quinquenni, verum citra mare nato, 5807

dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non 5808

hoc magis ullum aliud) pipere albo, non sine aceto, 5809

50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. 5810

erucas viridis, inulas ego primus amaras 5811

monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, 5812

ut melius muria quod testa marina remittat. 5813

interea suspensa gravis aulaea ruinas 5814

55 in patinam fecere, trahentia pulveris atri 5815

quantum non Aquilo Campanis excitat agris. 5816

nos maius veriti, postquam nihil esse pericli 5817

sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si 5818

filius inmaturus obisset, flere. quis esset 5819

60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum 5820

tolleret: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos 5821

te deus? ut semper gaudes inludere rebus 5822

humanis! Varius mappa conpescere risum 5823

vix poterat. Balatro suspendens omnia naso 5824

65 haec est condicio vivendi aiebat, eoque 5825

responsura tuo numquam est par fama labori. 5826

tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni 5827

sollicitudine districtum, ne panis adustus, 5828

ne male conditum ius adponatur, ut omnes 5829

70 praecincti recte pueri comptique ministrent. 5830

adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, 5831

ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. 5832

sed convivatoris, uti ducis, ingenium res 5833

adversae nudare solent, celare secundae. 5834

75 Nasidienus ad haec tibi di, quaecumque preceris, 5835

commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis 5836

et soleas poscit. tum in lecto quoque videres 5837

stridere secreta divisos aure susurros. 5838

H. nullos his mallem ludos spectasse; sed illa 5839

80 redde age quae deinceps risisti. F. Vibidius dum 5840

quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, 5841

quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque 5842

ridetur fictis rerum Balatrone secundo, 5843

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte 5844

85 emendaturus fortunam; deinde secuti 5845

mazonomo pueri magno discerpta ferentes 5846

membra gruis sparsi sale multo non sine farre, 5847

pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae 5848

et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, 5849

90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto 5850

vidimus et merulas poni et sine clune palumbis, 5851

suavis res, si non causas narraret earum et 5852

naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, 5853

ut nihil omnino gustaremus, velut illis 5854

95 Canidia adflasset, peior serpentibus Afris. 5855

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016