CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii vii


commentariivarialectioprosodia

D. Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos 5643

pauca reformido. H. Davusne? D. ita, Davus, amicum 5644

mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, 5645

ut vitale putes. H. age libertate Decembri, 5646

5 quando ita maiores voluerunt, utere: narra. 5647

D. pars hominum vitiis gaudet constanter et urget 5648

propositum; pars multa natat, modo recta capessens, 5649

interdum pravis obnoxia. saepe notatus 5650

cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani 5651

10 vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, 5652

aedibus ex magnis subito se conderet unde 5653

mundior exiret vix libertinus honeste; 5654

iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis 5655

vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis. 5656

15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra 5657

contudit articulos, qui pro se tolleret atque 5658

mitteret in phimum talos, mercede diurna 5659

conductum pavit: quanto constantior isdem 5660

in vitiis, tanto levius miser ac prior illo 5661

20 qui iam contento, iam laxo fune laborat. 5662

H. non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, 5663

furcifer? D. ad te, inquam. H. quo pacto, pessime? D. laudas 5664

fortunam et mores antiquae plebis, et idem, 5665

siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses, 5666

25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, 5667

aut quia non firmus rectum defendis et haeres 5668

nequiquam caeno cupiens evellere plantam. 5669

Romae rus optas; absentem rusticus urbem 5670

tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus 5671

30 ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam 5672

vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, 5673

quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se 5674

Maecenas serum sub lumina prima venire 5675

convivam: nemon oleum fert ocius? ecquis 5676

35 audit? cum magno blateras clamore fugisque. 5677

Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, 5678

discedunt. etenim fateor me dixerit ille 5679

duci ventre levem, nasum nidore supinor, 5680

inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. 5681

40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro 5682

insectere velut melior verbisque decoris 5683

obvolvas vitium? quid, si me stultior ipso 5684

quingentis empto drachmis deprenderis? aufer 5685

me voltu terrere; manum stomachumque teneto, 5686

45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo. 5687

te coniunx aliena capit, meretricula Davum: 5688

peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me 5689

natura intendit, sub clara nuda lucerna 5690

quaecumque excepit turgentis verbera caudae 5691

50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, 5692

dimittit neque famosum neque sollicitum, ne 5693

ditior aut formae melioris meiat eodem. 5694

tu cum proiectis insignibus, anulo equestri 5695

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, 5696

55 turpis odoratum caput obscurante lacerna, 5697

non es quod simulas? metuens induceris atque 5698

altercante libidinibus tremis ossa pavore. 5699

quid refert, uri virgis ferroque necari 5700

auctoratus eas, an turpi clausus in arca, 5701

60 quo te demisit peccati conscia erilis, 5702

contractum genibus tangas caput? estne marito 5703

matronae peccantis in ambo iusta potestas, 5704

in corruptorem vel iustior? illa tamen se 5705

non habitu mutatve loco peccatve superne, 5706

65 cum te formidet mulier neque credat amanti. 5707

ibis sub furcam prudens dominoque furenti 5708

conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam 5709

evasti: credo, metues doctusque cavebis: 5710

quaeres, quando iterum paveas iterumque perire 5711

70 possis, o totiens servus. quae belua ruptis, 5712

cum semel effugit, reddit se prava catenis? 5713

non sum moechus ais. neque ego hercule fur, ubi vasa 5714

praetereo sapiens argentea. tolle periclum: 5715

iam vaga prosiliet frenis natura remotis. 5716

75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque 5717

tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque 5718

inposita haud umquam misera formidine privet? 5719

adde super, dictis quod non levius valeat; nam, 5720

sive vicarius est, qui servo paret, uti mos 5721

80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe 5722

tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque 5723

duceris ut nervis alienis mobile lignum. 5724

quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, 5725

quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, 5726

85 responsare cupidinibus, contemnere honores 5727

fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, 5728

externi nequid valeat per leve morari, 5729

in quem manca ruit semper fortuna. potesne 5730

ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta 5731

90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 5732

perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi 5733

colla iugo liber, liber sum dic age. non quis. 5734

urget enim dominus mentem non lenis et acris 5735

subiectat lasso stimulos versatque negantem. 5736

95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, 5737

qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque 5738

aut Pacideiani contento poplite miror 5739

proelia rubrica picta aut carbone, velut si 5740

re vera pugnent, feriant vitentque moventes 5741

100 arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse 5742

subtilis veterum iudex et callidus audis. 5743

nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens 5744

virtus atque animus cenis responsat opimis? 5745

obsequium ventris mihi perniciosius est cur? 5746

105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, 5747

quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? 5748

nempe inamarescunt epulae sine fine petitae 5749

inlusique pedes vitiosum ferre recusant 5750

corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam 5751

110 furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, 5752

nil servile gulae parens habet? adde, quod idem 5753

non horam tecum esse potes, non otia recte 5754

ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, 5755

iam vino quaerens, iam somno fallere curam, 5756

115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem. 5757

H. unde mihi lapidem? D. quorsum est opus? H. unde sagittas? 5758

D. aut insanit homo aut versus facit. H. ocius hinc te 5759

ni rapis, accedes opera agro nona Sabino. 5760

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016