CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii vi


commentariivarialectioprosodia

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, 5526

hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons 5527

et paulum silvae super his foret. auctius atque 5528

di melius fecere. bene est. nil amplius oro, 5529

5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. 5530

si neque maiorem feci ratione mala rem 5531

nec sum facturus vitio culpave minorem, 5532

si veneror stultus nihil horum o si angulus ille 5533

proximus accedat, qui nunc denormat agellum! 5534

10 o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 5535

thesauro invento qui mercennarius agrum 5536

illum ipsum mercatus aravit, dives amico 5537

Hercule!, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: 5538

pingue pecus domino facias et cetera praeter 5539

15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. 5540

ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, 5541

quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? 5542

nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster 5543

autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. 5544

20 Matutine pater, seu Iane libentius audis, 5545

unde homines operum primos vitaeque labores 5546

instituunt – sic dis placitum, – tu carminis esto 5547

principium. Romae sponsorem me rapis: eia, 5548

ne prior officio quisquam respondeat, urge. 5549

25 sive aquilo radit terras seu bruma nivalem 5550

interiore diem gyro trahit, ire necesse est. 5551

postmodo quod mi obsit clare certumque locuto 5552

luctandum in turba et facienda iniuria tardis. 5553

quid tibi vis, insane? et quam rem agis? inprobus urget 5554

30 iratis precibus, tu pulses omne quod obstat, 5555

ad Maecenatem memori si mente recurras. 5556

hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras 5557

ventum est Esquilias, aliena negotia centum 5558

per caput et circa saliunt latus. ante secundam 5559

35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras. 5560

de re communi scribae magna atque nova te 5561

orabant hodie meminisses, Quinte, reverti. 5562

inprimat his cura Maecenas signa tabellis. 5563

dixeris: experiar: si vis, potes, addit et instat. 5564

40 septimus octavo propior iam fugerit annus, 5565

ex quo Maecenas me coepit habere suorum 5566

in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda 5567

vellet iter faciens et cui concredere nugas 5568

hoc genus: hora quota est? Thraex est Gallina Syro par? 5569

45 matutina parum cautos iam frigora mordent, 5570

et quae rimosa bene deponuntur in aure. 5571

per totum hoc tempus subiectior in diem et horam 5572

invidiae noster. ludos spectaverat, una 5573

luserat in campo: fortunae filius omnes. 5574

50 frigidus a rostris manat per compita rumor: 5575

quicumque obvius est, me consulit: o bone – nam te 5576

scire, deos quoniam propius contingis oportet, – 5577

numquid de Dacis audisti? nil equidem. ut tu 5578

semper eris derisor. at omnes di exagitent me, 5579

55 si quicquam. quid? militibus promissa Triquetra 5580

praedia Caesar an est Itala tellure daturus? 5581

iurantem me scire nihil mirantur ut unum 5582

scilicet egregii mortalem altique silenti. 5583

perditur haec inter misero lux non sine votis: 5584

60 o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit 5585

nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis 5586

ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? 5587

o quando faba Pythagorae cognata simulque 5588

uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? 5589

65 o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique 5590

ante Larem proprium vescor vernasque procacis 5591

pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, 5592

siccat inaequalis calices conviva solutus 5593

legibus insanis, seu quis capit acria fortis 5594

70 pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 5595

sermo oritur, non de villis domibusve alienis, 5596

nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos 5597

pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne 5598

divitiis homines an sint virtute beati, 5599

75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos 5600

et quae sit natura boni summumque quid eius. 5601

Cervius haec inter vicinus garrit anilis 5602

ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli 5603

sollicitas ignarus opes, sic incipit: olim 5604

80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur 5605

accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, 5606

asper et attentus quaesitis, ut tamen artum 5607

solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille 5608

sepositi ciceris nec longae invidit avenae, 5609

85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi 5610

frusta dedit, cupiens varia fastidia cena 5611

vincere tangentis male singula dente superbo, 5612

cum pater ipse domus palea porrectus in horna 5613

esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. 5614

90 tandem urbanus ad hunc quid te iuvat inquit, amice, 5615

praerupti nemoris patientem vivere dorso? 5616

vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? 5617

carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando 5618

mortalis animas vivunt sortita neque ulla est 5619

95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, 5620

dum licet, in rebus iucundis vive beatus, 5621

vive memor, quam sis aevi brevis. haec ubi dicta 5622

agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde 5623

ambo propositum peragunt iter, urbis aventes 5624

100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat 5625

nox medium caeli spatium, cum ponit uterque 5626

in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco 5627

tincta super lectos canderet vestis eburnos 5628

multaque de magna superessent fercula cena, 5629

105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris. 5630

ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit 5631

agrestem, veluti succinctus cursitat hospes 5632

continuatque dapes nec non verniliter ipsis 5633

fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. 5634

110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque 5635

rebus agit laetum convivam, cum subito ingens 5636

valvarum strepitus lectis excussit utrumque. 5637

currere per totum pavidi conclave magisque 5638

exanimes trepidare, simul domus alta Molossis 5639

115 personuit canibus. tum rusticus: haud mihi vita 5640

est opus hac ait et valeas: me silva cavosque 5641

tutus ab insidiis tenui solabitur ervo. 5642

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016