CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii v


commentariivarialectioprosodia

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti 5416

responde, quibus amissas reparare queam res 5417

artibus atque modis. quid rides? iamne doloso 5418

non satis est Ithacam revehi patriosque penatis 5419

5 adspicere? o nulli quicquam mentite, vides ut 5420

nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic 5421

aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui 5422

et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est. 5423

quando pauperiem missis ambagibus horres, 5424

10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus 5425

sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, 5426

res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma 5427

et quoscumque feret cultus tibi fundus honores 5428

ante Larem gustet venerabilior Lare dives. 5429

15 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus 5430

sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi 5431

tu comes exterior, si postulet, ire recuses. 5432

utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae 5433

me gessi, certans semper melioribus. ergo 5434

20 pauper eris. fortem hoc animum tolerare iubebo; 5435

et quondam maiora tuli. tu protinus, unde 5436

divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos. 5437

dixi equidem et dico: captes astutus ubique 5438

testamenta senum neu, si vafer unus et alter 5439

25 insidiatorem praeroso fugerit hamo, 5440

aut spem deponas aut artem inlusus omittas. 5441

magna minorve foro si res certabitur olim, 5442

vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro 5443

qui meliorem audax vocet in ius, illius esto 5444

30 defensor; fama civem causaque priorem 5445

sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. 5446

Quinte puta aut Publi – gaudent praenomine molles 5447

auriculae – tibi me virtus tua fecit amicum. 5448

ius anceps novi, causas defendere possum; 5449

35 eripiet quivis oculos citius mihi quam te 5450

contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, 5451

nequid tu perdas neu sis iocus. ire domum atque 5452

pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, 5453

persta atque obdura: seu rubra Canicula findet 5454

40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso 5455

Furius hibernas cana nive conspuet Alpis. 5456

nonne vides aliquis cubito stantem prope tangens 5457

inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer? 5458

plures adnabunt thynni et cetaria crescent. 5459

45 sicui praeterea validus male filius in re 5460

praeclara sublatus aletur, ne manifestum 5461

caelibis obsequium nudet te, leniter in spem 5462

adrepe officiosus, ut et scribare secundus 5463

heres et, siquis casus puerum egerit Orco, 5464

50 in vacuom venias: perraro haec alea fallit. 5465

qui testamentum tradet tibi cumque legendum, 5466

abnuere et tabulas a te removere memento, 5467

sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo 5468

cera velit versu; solus multisne coheres, 5469

55 veloci percurre oculo. plerumque recoctus 5470

scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem 5471

captatorque dabit risus Nasica Corano. 5472

num furis? an prudens ludis me obscura canendo? 5473

o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: 5474

60 divinare etenim magnus mihi donat Apollo. 5475

quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede. 5476

tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto 5477

demissum genus Aenea, tellure marique 5478

magnus erit, forti nubet procera Corano 5479

65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum. 5480

tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque 5481

ut legat orabit; multum Nasica negatas 5482

accipiet tandem et tacitus leget invenietque 5483

nil sibi legatum praeter plorare suisque. 5484

70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa 5485

libertusve senem delirum temperet, illis 5486

accedas socius: laudes, lauderis ut absens. 5487

adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum 5488

expugnare caput. scribet mala carmina vecors: 5489

75 laudato. scortator erit: cave te roget; ultro 5490

Penelopam facilis potiori trade. putasne 5491

perduci poterit tam frugi tamque pudica, 5492

quam nequiere proci recto depellere cursu? 5493

venit enim magnum donandi parca iuventus 5494

80 nec tantum veneris quantum studiosa culinae. 5495

sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno 5496

de sene gustarit tecum partita lucellum, 5497

ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. 5498

me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis 5499

85 ex testamento sic est elata: cadaver 5500

unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, 5501

scilicet elabi si posset mortua; credo, 5502

quod nimium institerat viventi. cautus adito 5503

neu desis operae neve immoderatus abundes. 5504

90 difficilem et morosum offendet garrulus: ultra 5505

non etiam sileas; Davus sis comicus atque 5506

stes capite obstipo, multum similis metuenti. 5507

obsequio grassare; mone, si increbruit aura, 5508

cautus uti velet carum caput; extrahe turba 5509

95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci. 5510

inportunus amat laudari: donec ohe iam 5511

ad caelum manibus sublatis dixerit, urge: 5512

crescentem tumidis infla sermonibus utrem. 5513

cum te servitio longo curaque levarit, 5514

100 et certum vigilans quartae sit partis Ulixes 5515

audieris heres: ergo nunc Dama sodalis 5516

nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem? 5517

sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est 5518

gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum 5519

105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus 5520

egregie factum laudet vicinia. siquis 5521

forte coheredum senior male tussiet, huic tu 5522

dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit 5523

emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me 5524

110 imperiosa trahit Proserpina: vive valeque. 5525

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016