CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii iv


commentariivarialectioprosodia

Unde et quo Catius? non est mihi tempus, aventi 5321

ponere signa novis praeceptis, qualia vincent 5322

Pythagoran Anytique reum doctumque Platona. 5323

peccatum fateor, cum te sic tempore laevo 5324

5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 5325

quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, 5326

sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque. 5327

quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem 5328

utpote res tenuis, tenui sermone peractas. 5329

10 ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes. 5330

ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. 5331

longa quibus facies ovis erit, illa memento, 5332

ut suci melioris et ut magis alba rotundis, 5333

ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. 5334

15 cole suburbano qui siccis crevit in agris 5335

dulcior: inriguo nihil est elutius horto. 5336

si vespertinus subito te oppresserit hospes, 5337

ne gallina malum responset dura palato, 5338

doctus eris vivam musto mersare Falerno: 5339

20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 5340

natura est; aliis male creditur. ille salubris 5341

aestates peraget, qui nigris prandia moris 5342

finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. 5343

Aufidius forti miscebat mella Falerno: 5344

25 mendose, quoniam vacuis conmittere venis 5345

nil nisi lene decet: leni praecordia mulso 5346

prolueris melius. si dura morabitur alvus, 5347

mitulus et viles pellent obstantia conchae 5348

et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. 5349

30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 5350

sed non omne mare est generosae fertile testae: 5351

murice Baiano melior Lucrina peloris, 5352

ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, 5353

pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. 5354

35 nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, 5355

non prius exacta tenui ratione saporum. 5356

nec satis est cara piscis averrere mensa 5357

ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis 5358

languidus in cubitum iam se conviva reponet. 5359

40 Umber et iligna nutritus glande rotundas 5360

curvat aper lances carnem vitantis inertem; 5361

nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. 5362

vinea submittit capreas non semper edulis. 5363

fecundae leporis sapiens sectabitur armos. 5364

45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 5365

ante meum nulli patuit quaesita palatum. 5366

sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. 5367

nequaquam satis in re una consumere curam, 5368

ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, 5369

50 quali perfundat piscis securus olivo. 5370

Massica si caelo suppones vina sereno, 5371

nocturna siquid crassi est tenuabitur aura 5372

et decedet odor nervis inimicus; at illa 5373

integrum perdunt lino vitiata saporem. 5374

55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 5375

vina, columbino limum bene colligit ovo, 5376

quatenus ima petit volvens aliena vitellus. 5377

tostis marcentem squillis recreabis et Afra 5378

potorem coclea; nam lactuca innatat acri 5379

60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 5380

flagitat inmorsus refici, quin omnia malit 5381

quaecumque inmundis fervent allata popinis. 5382

est operae pretium duplicis pernoscere iuris 5383

naturam. simplex e dulci constat olivo, 5384

65 quod pingui miscere mero muriaque decebit 5385

non alia quam qua Byzantia putuit orca. 5386

hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis 5387

Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes 5388

pressa Venafranae quod baca remisit olivae. 5389

70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 5390

nam facie praestant, venucula convenit ollis; 5391

rectius Albanam fumo duraveris uvam. 5392

hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, 5393

primus et invenior piper album cum sale nigro 5394

75 incretum puris circumposuisse catillis. 5395

inmane est vitium dare milia terna macello 5396

angustoque vagos piscis urgere catino. 5397

magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis 5398

tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, 5399

80 sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 5400

vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus 5401

consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. 5402

ten lapides varios lutulenta radere palma 5403

et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, 5404

85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem 5405

haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, 5406

quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis? 5407

docte Cati, per amicitiam divosque rogatus 5408

ducere me auditum, perges quocumque, memento. 5409

90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 5410

non tamen interpres tantundem iuveris. adde 5411

voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus 5412

non magni pendis, quia contigit; at mihi cura 5413

non mediocris inest, fontis ut adire remotos 5414

95 atque haurire queam vitae praecepta beatae. 5415

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016