òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
‘Unde et quo Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi 5321
ponere signa novis praeceptis, qualia vincent 5322
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona. 5323
‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo 5324
5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 5325
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, 5326
sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’ 5327
‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem 5328
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’ 5329
10 ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’ 5330
‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. 5331
longa quibus facies ovis erit, illa memento, 5332
ut suci melioris et ut magis alba rotundis, 5333
ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. 5334
15 cole suburbano qui siccis crevit in agris 5335
dulcior: inriguo nihil est elutius horto. 5336
si vespertinus subito te oppresserit hospes, 5337
ne gallina malum responset dura palato, 5338
doctus eris vivam musto mersare Falerno: 5339
20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 5340
natura est; aliis male creditur. ille salubris 5341
aestates peraget, qui nigris prandia moris 5342
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. 5343
Aufidius forti miscebat mella Falerno: 5344
25 mendose, quoniam vacuis conmittere venis 5345
nil nisi lene decet: leni praecordia mulso 5346
prolueris melius. si dura morabitur alvus, 5347
mitulus et viles pellent obstantia conchae 5348
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. 5349
30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 5350
sed non omne mare est generosae fertile testae: 5351
murice Baiano melior Lucrina peloris, 5352
ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, 5353
pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. 5354
35 nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, 5355
non prius exacta tenui ratione saporum. 5356
nec satis est cara piscis averrere mensa 5357
ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis 5358
languidus in cubitum iam se conviva reponet. 5359
40 Umber et iligna nutritus glande rotundas 5360
curvat aper lances carnem vitantis inertem; 5361
nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. 5362
vinea submittit capreas non semper edulis. 5363
fecundae leporis sapiens sectabitur armos. 5364
45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 5365
ante meum nulli patuit quaesita palatum. 5366
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. 5367
nequaquam satis in re una consumere curam, 5368
ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, 5369
50 quali perfundat piscis securus olivo. 5370
Massica si caelo suppones vina sereno, 5371
nocturna siquid crassi est tenuabitur aura 5372
et decedet odor nervis inimicus; at illa 5373
integrum perdunt lino vitiata saporem. 5374
55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 5375
vina, columbino limum bene colligit ovo, 5376
quatenus ima petit volvens aliena vitellus. 5377
tostis marcentem squillis recreabis et Afra 5378
potorem coclea; nam lactuca innatat acri 5379
60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 5380
flagitat inmorsus refici, quin omnia malit 5381
quaecumque inmundis fervent allata popinis. 5382
est operae pretium duplicis pernoscere iuris 5383
naturam. simplex e dulci constat olivo, 5384
65 quod pingui miscere mero muriaque decebit 5385
non alia quam qua Byzantia putuit orca. 5386
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis 5387
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes 5388
pressa Venafranae quod baca remisit olivae. 5389
70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 5390
nam facie praestant, venucula convenit ollis; 5391
rectius Albanam fumo duraveris uvam. 5392
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, 5393
primus et invenior piper album cum sale nigro 5394
75 incretum puris circumposuisse catillis. 5395
inmane est vitium dare milia terna macello 5396
angustoque vagos piscis urgere catino. 5397
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis 5398
tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, 5399
80 sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 5400
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus 5401
consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. 5402
ten lapides varios lutulenta radere palma 5403
et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, 5404
85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem 5405
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, 5406
quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’ 5407
‘docte Cati, per amicitiam divosque rogatus 5408
ducere me auditum, perges quocumque, memento. 5409
90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 5410
non tamen interpres tantundem iuveris. adde 5411
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus 5412
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura 5413
non mediocris inest, fontis ut adire remotos 5414
95 atque haurire queam vitae praecepta beatae.’ 5415
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.