òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
D. Sic raro scribis, ut toto non quater anno 4995
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, 4996
iratus tibi, quod vini somnique benignus 4997
nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis 4998
5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 4999
dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. 5000
culpantur frustra calami inmeritusque laborat 5001
iratis natus paries dis atque poetis. 5002
atqui voltus erat multa et praeclara minantis, 5003
10 si vacuum tepido cepisset villula tecto. 5004
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? 5005
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? 5006
invidiam placare paras virtute relicta? 5007
contemnere miser. vitanda est inproba Siren 5008
15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti 5009
ponendum aequo animo. H. di te, Damasippe, deaeque 5010
verum ob consilium donent tonsore. sed unde 5011
tam bene me nosti? D. postquam omnis res mea Ianum 5012
ad medium fracta est, aliena negotia curo 5013
20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 5014
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, 5015
quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. 5016
callidus huic signo ponebam milia centum; 5017
hortos egregiasque domos mercarier unus 5018
25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 5019
inposuere mihi cognomen compita. H. novi 5020
et miror morbi purgatum te illius. D. atqui 5021
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor 5022
traiecto lateris miseri capitisve dolore, 5023
30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 5024
H. dum nequid simile huic, esto ut libet. D. o bone, ne te 5025
frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, 5026
siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira 5027
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me 5028
35 solatus iussit sapientem pascere barbam 5029
atque a Fabricio non tristem ponte reverti. 5030
nam male re gesta cum vellem mittere operto 5031
me capite in flumen, dexter stetit et ‘cave faxis 5032
te quicquam indignum. pudor’ inquit ‘te malus angit, 5033
40 insanos qui inter vereare insanus haberi.’ 5034
primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te 5035
solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. 5036
quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri 5037
caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 5038
45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 5039
excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare 5040
desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen 5041
insano posuere. velut silvis, ubi passim 5042
palantis error certo de tramite pellit, 5043
50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 5044
error, sed variis inludit partibus: hoc te 5045
crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille 5046
qui te deridet caudam trahat.’ ‘est genus unum 5047
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, 5048
55 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 5049
alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis 5050
per medios fluviosque ruentis: clamet amica 5051
mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 5052
‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’ 5053
60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, 5054
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 5055
‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus 5056
errori similem cunctum insanire docebo. 5057
insanit veteres statuas Damasippus emendo: 5058
65 integer est mentis Damasippi creditor? esto. 5059
‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: 5060
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors 5061
reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? 5062
scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae 5063
70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 5064
effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. 5065
cum rapies in ius malis ridentem alienis, 5066
fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor 5067
si male rem gerere insani est, contra bene sani: 5068
75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli 5069
dictantis, quod tu numquam rescribere possis. 5070
audire atque togam iubeo conponere, quisquis 5071
ambitione mala aut argenti pallet amore, 5072
quisquis luxuria tristive superstitione 5073
80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 5074
dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. 5075
danda est ellebori multo pars maxima avaris: 5076
nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. 5077
heredes Staberi summam incidere sepulcro, 5078
85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 5079
damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, 5080
frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave 5081
seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi,’ credo, 5082
hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo 5083
90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 5084
heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens 5085
pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si 5086
forte minus locuples uno quadrante perisset, 5087
ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res, 5088
95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 5089
divitiis parent; quas qui construxerit, ille 5090
clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex 5091
et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum 5092
speravit magnae laudi fore. quid simile isti 5093
100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 5094
in media iussit Libya, quia tardius irent 5095
propter onus segnes. uter est insanior horum? 5096
nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. 5097
siquis emat citharas, emptas conportet in unum, 5098
105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 5099
si scalpra et formas non sutor, nautica vela 5100
aversus mercaturis: delirus et amens 5101
undique dicatur merito. qui discrepat istis, 5102
qui nummos aurumque recondit, nescius uti 5103
110 conpositis metuensque velut contingere sacrum? 5104
siquis ad ingentem frumenti semper acervum 5105
porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc 5106
audeat esuriens dominus contingere granum 5107
ac potius foliis parcus vescatur amaris; 5108
115 si positis intus Chii veterisque Falerni 5109
mille cadis nihil est: tercentum milibus, acre 5110
potet acetum; age si et stramentis incubet unde 5111
octoginta annos natus, cui stragula vestis, 5112
blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: 5113
120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod 5114
maxima pars hominum morbo iactatur eodem. 5115
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, 5116
dis inimice senex custodis? ne tibi desit? 5117
quantulum enim summae curtabit quisque dierum, 5118
125 unguere si caules oleo meliore caputque 5119
coeperis inpexa foedum porrigine? quare, 5120
si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers 5121
undique? tun sanus? populum si caedere saxis 5122
incipias servosve tuos, quos aere pararis, 5123
130 insanum te omnes pueri clamentque puellae; 5124
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, 5125
incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis 5126
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. 5127
an tu reris eum occisa insanisse parente 5128
135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam 5129
in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? 5130
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, 5131
nil sane fecit quod tu reprehendere possis: 5132
non Pyladen ferro violare aususve sororem 5133
140 Electran, tantum maledicit utrique vocando 5134
hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. 5135
pauper Opimius argenti positi intus et auri, 5136
qui Veientanum festis potare diebus 5137
Campana solitus trulla vappamque profestis, 5138
145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 5139
iam circum loculos et clavis laetus ovansque 5140
curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis 5141
excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque 5142
effundi saccos nummorum, accedere pluris 5143
150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 5144
‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’ 5145
‘men vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’ 5146
‘deficient inopem venae te, ni cibus atque 5147
ingens accedit stomacho fultura ruenti. 5148
155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ 5149
‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu, 5150
quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’ 5151
‘quisnam igitur sanus?’ ‘qui non stultus.’ ‘quid avarus?’ 5152
‘stultus et insanus.’ ‘quid, siquis non sit avarus, 5153
160 ‘continuo sanus?’ ‘minime.’ ‘cur, Stoice?’ dicam. 5154
‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato 5155
‘hic aeger.’ ‘recte est igitur surgetque?’ negabit. 5156
[quod latus aut renes morbo temptentur acuto] 5157
non est periurus neque sordidus: inmolet aequis 5158
165 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 5159
naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone 5160
dones quidquid habes an numquam utare paratis? 5161
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives 5162
antiquo censu, gnatis divisse duobus 5163
170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 5164
ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque 5165
ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, 5166
te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, 5167
extimui, ne vos ageret vesania discors, 5168
175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 5169
quare per divos oratus uterque Penatis 5170
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id 5171
quod satis esse putat pater et natura coercet. 5172
praeterea ne vos titillet gloria, iure 5173
180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 5174
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’ 5175
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, 5176
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, 5177
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; 5178
185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 5179
astuta ingenuum volpes imitata leonem? 5180
nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 5181
‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam 5182
rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto 5183
190 dicere quod sentit permitto.’ maxime regum, 5184
di tibi dent capta classem redducere Troia. 5185
ergo consulere et mox respondere licebit? 5186
‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus, 5187
putescit, totiens servatis clarus Achivis, 5188
195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 5189
per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 5190
‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen 5191
et Menelaum una mecum se occidere clamans.’ 5192
tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam 5193
200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 5194
rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax 5195
fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim 5196
uxore et gnato; mala multa precatus Atridis 5197
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 5198
205 ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis 5199
eriperem, prudens placavi sanguine divos.’ 5200
nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’ 5201
qui species alias veris scelerisque tumultu 5202
permixtas capiet, commotus habebitur atque 5203
210 stultitiane erret nihilum distabit an ira. 5204
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: 5205
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, 5206
stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? 5207
siquis lectica nitidam gestare amet agnam, 5208
215 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 5209
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito 5210
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius 5211
praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. 5212
quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, 5213
220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 5214
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, 5215
et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, 5216
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. 5217
nunc age luxuriam et luxuriam arripe mecum. 5218
225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes. 5219
hic simul accepit patrimoni mille talenta, 5220
edicit, piscator uti, pomarius, auceps, 5221
unguentarius ac Tusci turba inpia vici, 5222
cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum 5223
230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, 5224
verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum 5225
cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’ 5226
accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. 5227
‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum 5228
235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. 5229
segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, 5230
sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, 5231
unde uxor media currit de nocte vocata.’ 5232
filius Aesopi detractam ex aure Metellae, 5233
240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto 5234
diluit insignem bacam: qui sanior ac si 5235
illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? 5236
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum 5237
nequitia et nugis pravorum et amore gemellum 5238
245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas, 5239
quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? 5240
aedificare casas, plostello adiungere muris, 5241
ludere par inpar, equitare in harundine longa 5242
siquem delectet barbatum, amentia verset. 5243
250 si puerilius his ratio esse evincet amare 5244
nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus 5245
quale prius, ludas opus, an meretricis amore 5246
sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim 5247
mutatus Polemon? ponas insignia morbi, 5248
255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille 5249
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, 5250
postquam est inpransi correptus voce magistri? 5251
porrigis irato puero cum poma, recusat; 5252
‘sume, catelle!’ negat; si non des, optet. amator 5253
260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, 5254
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret 5255
invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro, 5256
accedam? an potius mediter finire dolores? 5257
exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce 5258
265 servos, non paulo sapientior ‘o ere, quae res 5259
nec modum habet neque consilium, ratione modoque 5260
tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, 5261
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu 5262
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret 5263
270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si 5264
insanire paret certa ratione modoque.’ 5265
quid? cum Picenis excerpens semina pomis 5266
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? 5267
quid? cum balba feris annoso verba palato, 5268
275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem 5269
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. 5270
Hellade percussa Marius cum praecipitat se, 5271
cerritus fuit? an commotae crimine mentis 5272
absolves hominem et sceleris damnabis eundem 5273
280 ex more inponens cognata vocabula rebus? 5274
libertinus erat, qui circum compita siccus 5275
lautis mane senex manibus currebat et ‘unum,’ – 5276
‘quid tam magnum?’ addens – ‘unum me surpite morti! 5277
dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque 5278
285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 5279
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus 5280
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 5281
‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’ 5282
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, 5283
290 ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo 5284
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus 5285
in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit 5286
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit 5287
in gelida fixum ripa febrimque reducet, 5288
295 quone malo mentem concussa? timore deorum.’ 5289
haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico 5290
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. 5291
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque 5292
respicere ignoto discet pendentia tergo. 5293
300 H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 5294
qua me stultitia, quoniam non est genus unum, 5295
insanire putas? ego nam videor mihi sanus. 5296
D. quid, caput abscissum manibus cum portat Agave 5297
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur? 5298
305 H. stultum me fateor liceat concedere veris 5299
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me 5300
aegrotare putes animi vitio. D. accipe: primum 5301
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo 5302
ad summum totus moduli bipedalis, et idem 5303
310 corpore maiorem rides Turbonis in armis 5304
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? 5305
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, 5306
tanto dissimilem et tanto certare minorem? 5307
absentis ranae pullis vituli pede pressis 5308
315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens 5309
belua cognatos eliserit: illa rogare, 5310
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? 5311
‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque 5312
se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit, 5313
320 ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago. 5314
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, 5315
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. 5316
non dico horrendam rabiem. H. iam desine. D. cultum 5317
maiorem censu. H. teneas, Damasippe, tuis te. 5318
325 D. mille puellarum, puerorum mille furores. 5319
H. o maior tandem parcas, insane, minori. 5320
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.