CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii iii


commentariivarialectioprosodia

D. Sic raro scribis, ut toto non quater anno 4995

membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, 4996

iratus tibi, quod vini somnique benignus 4997

nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis 4998

5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 4999

dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. 5000

culpantur frustra calami inmeritusque laborat 5001

iratis natus paries dis atque poetis. 5002

atqui voltus erat multa et praeclara minantis, 5003

10 si vacuum tepido cepisset villula tecto. 5004

quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? 5005

Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? 5006

invidiam placare paras virtute relicta? 5007

contemnere miser. vitanda est inproba Siren 5008

15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti 5009

ponendum aequo animo. H. di te, Damasippe, deaeque 5010

verum ob consilium donent tonsore. sed unde 5011

tam bene me nosti? D. postquam omnis res mea Ianum 5012

ad medium fracta est, aliena negotia curo 5013

20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 5014

quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, 5015

quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. 5016

callidus huic signo ponebam milia centum; 5017

hortos egregiasque domos mercarier unus 5018

25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 5019

inposuere mihi cognomen compita. H. novi 5020

et miror morbi purgatum te illius. D. atqui 5021

emovit veterem mire novus, ut solet, in cor 5022

traiecto lateris miseri capitisve dolore, 5023

30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 5024

H. dum nequid simile huic, esto ut libet. D. o bone, ne te 5025

frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, 5026

siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira 5027

descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me 5028

35 solatus iussit sapientem pascere barbam 5029

atque a Fabricio non tristem ponte reverti. 5030

nam male re gesta cum vellem mittere operto 5031

me capite in flumen, dexter stetit et cave faxis 5032

te quicquam indignum. pudor inquit te malus angit, 5033

40 insanos qui inter vereare insanus haberi. 5034

primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te 5035

solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. 5036

quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri 5037

caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 5038

45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 5039

excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare 5040

desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen 5041

insano posuere. velut silvis, ubi passim 5042

palantis error certo de tramite pellit, 5043

50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 5044

error, sed variis inludit partibus: hoc te 5045

crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille 5046

qui te deridet caudam trahat. est genus unum 5047

stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, 5048

55 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 5049

alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis 5050

per medios fluviosque ruentis: clamet amica 5051

mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 5052

hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva! 5053

60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, 5054

cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 5055

mater, te appello clamantibus. huic ego volgus 5056

errori similem cunctum insanire docebo. 5057

insanit veteres statuas Damasippus emendo: 5058

65 integer est mentis Damasippi creditor? esto. 5059

accipe quod numquam reddas mihi si tibi dicam: 5060

tune insanus eris, si acceperis, an magis excors 5061

reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? 5062

scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae 5063

70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 5064

effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. 5065

cum rapies in ius malis ridentem alienis, 5066

fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor 5067

si male rem gerere insani est, contra bene sani: 5068

75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli 5069

dictantis, quod tu numquam rescribere possis. 5070

audire atque togam iubeo conponere, quisquis 5071

ambitione mala aut argenti pallet amore, 5072

quisquis luxuria tristive superstitione 5073

80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 5074

dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. 5075

danda est ellebori multo pars maxima avaris: 5076

nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. 5077

heredes Staberi summam incidere sepulcro, 5078

85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 5079

damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, 5080

frumenti quantum metit Africa. sive ego prave 5081

seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi, credo, 5082

hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo 5083

90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 5084

heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens 5085

pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si 5086

forte minus locuples uno quadrante perisset, 5087

ipse videretur sibi nequior. omnis enim res, 5088

95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 5089

divitiis parent; quas qui construxerit, ille 5090

clarus erit, fortis, iustus. sapiensne? etiam, et rex 5091

et quidquid volet. hoc veluti virtute paratum 5092

speravit magnae laudi fore. quid simile isti 5093

100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 5094

in media iussit Libya, quia tardius irent 5095

propter onus segnes. uter est insanior horum? 5096

nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. 5097

siquis emat citharas, emptas conportet in unum, 5098

105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 5099

si scalpra et formas non sutor, nautica vela 5100

aversus mercaturis: delirus et amens 5101

undique dicatur merito. qui discrepat istis, 5102

qui nummos aurumque recondit, nescius uti 5103

110 conpositis metuensque velut contingere sacrum? 5104

siquis ad ingentem frumenti semper acervum 5105

porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc 5106

audeat esuriens dominus contingere granum 5107

ac potius foliis parcus vescatur amaris; 5108

115 si positis intus Chii veterisque Falerni 5109

mille cadis – nihil est: tercentum milibus, acre 5110

potet acetum; age si et stramentis incubet unde – 5111

octoginta annos natus, cui stragula vestis, 5112

blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: 5113

120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod 5114

maxima pars hominum morbo iactatur eodem. 5115

filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, 5116

dis inimice senex custodis? ne tibi desit? 5117

quantulum enim summae curtabit quisque dierum, 5118

125 unguere si caules oleo meliore caputque 5119

coeperis inpexa foedum porrigine? quare, 5120

si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers 5121

undique? tun sanus? populum si caedere saxis 5122

incipias servosve tuos, quos aere pararis, 5123

130 insanum te omnes pueri clamentque puellae; 5124

cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, 5125

incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis 5126

nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. 5127

an tu reris eum occisa insanisse parente 5128

135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam 5129

in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? 5130

quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, 5131

nil sane fecit quod tu reprehendere possis: 5132

non Pyladen ferro violare aususve sororem 5133

140 Electran, tantum maledicit utrique vocando 5134

hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. 5135

pauper Opimius argenti positi intus et auri, 5136

qui Veientanum festis potare diebus 5137

Campana solitus trulla vappamque profestis, 5138

145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 5139

iam circum loculos et clavis laetus ovansque 5140

curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis 5141

excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque 5142

effundi saccos nummorum, accedere pluris 5143

150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 5144

ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres. 5145

men vivo? ut vivas igitur, vigila. hoc age. quid vis? 5146

deficient inopem venae te, ni cibus atque 5147

ingens accedit stomacho fultura ruenti. 5148

155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae. 5149

quanti emptae? parvo. quanti ergo? octussibus. eheu, 5150

quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis? 5151

quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? 5152

stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, 5153

160 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 5154

non est cardiacus – Craterum dixisse putato – 5155

hic aeger. recte est igitur surgetque? negabit. 5156

[quod latus aut renes morbo temptentur acuto] 5157

non est periurus neque sordidus: inmolet aequis 5158

165 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 5159

naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone 5160

dones quidquid habes an numquam utare paratis? 5161

Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives 5162

antiquo censu, gnatis divisse duobus 5163

170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 5164

ad lectum: postquam te talos, Aule, nucesque 5165

ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, 5166

te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, 5167

extimui, ne vos ageret vesania discors, 5168

175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 5169

quare per divos oratus uterque Penatis 5170

tu cave ne minuas, tu ne maius facias id 5171

quod satis esse putat pater et natura coercet. 5172

praeterea ne vos titillet gloria, iure 5173

180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 5174

vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto. 5175

in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, 5176

latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, 5177

nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; 5178

185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 5179

astuta ingenuum volpes imitata leonem? 5180

nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 5181

rex sum. nil ultra quaero plebeius. et aequam 5182

rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto 5183

190 dicere quod sentit permitto. maxime regum, 5184

di tibi dent capta classem redducere Troia. 5185

ergo consulere et mox respondere licebit? 5186

consule. cur Aiax, heros ab Achille secundus, 5187

putescit, totiens servatis clarus Achivis, 5188

195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 5189

per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 5190

mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen 5191

et Menelaum una mecum se occidere clamans. 5192

tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam 5193

200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 5194

rectum animi servas? quorsum? insanus quid enim Aiax 5195

fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim 5196

uxore et gnato; mala multa precatus Atridis 5197

non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 5198

205 verum ego, ut haerentis adverso litore navis 5199

eriperem, prudens placavi sanguine divos. 5200

nempe tuo, furiose? meo, sed non furiosus. 5201

qui species alias veris scelerisque tumultu 5202

permixtas capiet, commotus habebitur atque 5203

210 stultitiane erret nihilum distabit an ira. 5204

Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: 5205

cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, 5206

stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? 5207

siquis lectica nitidam gestare amet agnam, 5208

215 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 5209

Rufam aut Pusillam appellet fortique marito 5210

destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius 5211

praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. 5212

quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, 5213

220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 5214

stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, 5215

et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, 5216

hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. 5217

nunc age luxuriam et luxuriam arripe mecum. 5218

225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes. 5219

hic simul accepit patrimoni mille talenta, 5220

edicit, piscator uti, pomarius, auceps, 5221

unguentarius ac Tusci turba inpia vici, 5222

cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum 5223

230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, 5224

verba facit leno: quidquid mihi, quidquid et horum 5225

cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras. 5226

accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. 5227

in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum 5228

235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. 5229

segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, 5230

sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, 5231

unde uxor media currit de nocte vocata. 5232

filius Aesopi detractam ex aure Metellae, 5233

240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto 5234

diluit insignem bacam: qui sanior ac si 5235

illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? 5236

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum 5237

nequitia et nugis pravorum et amore gemellum 5238

245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas, 5239

quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? 5240

aedificare casas, plostello adiungere muris, 5241

ludere par inpar, equitare in harundine longa 5242

siquem delectet barbatum, amentia verset. 5243

250 si puerilius his ratio esse evincet amare 5244

nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus 5245

quale prius, ludas opus, an meretricis amore 5246

sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim 5247

mutatus Polemon? ponas insignia morbi, 5248

255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille 5249

dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, 5250

postquam est inpransi correptus voce magistri? 5251

porrigis irato puero cum poma, recusat; 5252

sume, catelle! negat; si non des, optet. amator 5253

260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, 5254

quo rediturus erat non arcessitus, et haeret 5255

invisis foribus? nec nunc, cum me vocet ultro, 5256

accedam? an potius mediter finire dolores? 5257

exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret. ecce 5258

265 servos, non paulo sapientior o ere, quae res 5259

nec modum habet neque consilium, ratione modoque 5260

tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, 5261

pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu 5262

mobilia et caeca fluitantia sorte laboret 5263

270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si 5264

insanire paret certa ratione modoque. 5265

quid? cum Picenis excerpens semina pomis 5266

gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? 5267

quid? cum balba feris annoso verba palato, 5268

275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem 5269

stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. 5270

Hellade percussa Marius cum praecipitat se, 5271

cerritus fuit? an commotae crimine mentis 5272

absolves hominem et sceleris damnabis eundem 5273

280 ex more inponens cognata vocabula rebus? 5274

libertinus erat, qui circum compita siccus 5275

lautis mane senex manibus currebat et unum, 5276

quid tam magnum? addens unum me surpite morti! 5277

dis etenim facile est orabat, sanus utrisque 5278

285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 5279

exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus 5280

Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 5281

Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores, 5282

mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, 5283

290 frigida si puerum quartana reliquerit, illo 5284

mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus 5285

in Tiberi stabit. casus medicusve levarit 5286

aegrum ex praecipiti: mater delira necabit 5287

in gelida fixum ripa febrimque reducet, 5288

295 quone malo mentem concussa? timore deorum. 5289

haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico 5290

arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. 5291

dixerit insanum qui me, totidem audiet atque 5292

respicere ignoto discet pendentia tergo. 5293

300 H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 5294

qua me stultitia, quoniam non est genus unum, 5295

insanire putas? ego nam videor mihi sanus. 5296

D. quid, caput abscissum manibus cum portat Agave 5297

gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur? 5298

305 H. stultum me fateor – liceat concedere veris – 5299

atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me 5300

aegrotare putes animi vitio. D. accipe: primum 5301

aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo 5302

ad summum totus moduli bipedalis, et idem 5303

310 corpore maiorem rides Turbonis in armis 5304

spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? 5305

an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, 5306

tanto dissimilem et tanto certare minorem? 5307

absentis ranae pullis vituli pede pressis 5308

315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens 5309

belua cognatos eliserit: illa rogare, 5310

quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? 5311

maior dimidio. num tanto? cum magis atque 5312

se magis inflaret, non, si te ruperis, inquit, 5313

320 par eris. haec a te non multum abludit imago. 5314

adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, 5315

quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. 5316

non dico horrendam rabiem. H. iam desine. D. cultum 5317

maiorem censu. H. teneas, Damasippe, tuis te. 5318

325 D. mille puellarum, puerorum mille furores. 5319

H. o maior tandem parcas, insane, minori. 5320

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016