CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii ii


commentariivarialectioprosodia

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo – 4859

nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus 4860

rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva – , 4861

discite non inter lances mensasque nitentis, 4862

5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum 4863

adclinis falsis animus meliora recusat, 4864

verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? 4865

dicam, si potero. male verum examinat omnis 4866

corruptus iudex. leporem sectatus equove 4867

10 lassus ab indomito vel, si Romana fatigat 4868

militia adsuetum graecari – seu pila velox 4869

molliter austerum studio fallente laborem, 4870

seu te discus agit, pete cedentem aera disco: 4871

cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis 4872

15 sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 4873

ne biberis diluta. foris est promus, et atrum 4874

defendens piscis hiemat mare: cum sale panis 4875

latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut 4876

qui partum? non in caro nidore voluptas 4877

20 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere 4878

sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea 4879

nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. 4880

vix tamen eripiam, posito pavone velis quin 4881

hoc potius quam gallina tergere palatum, 4882

25 corruptus vanis rerum, quia veneat auro 4883

rara avis et picta pandat spectacula cauda: 4884

tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, 4885

quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? 4886

carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam 4887

30 inparibus formis deceptum te petere esto: 4888

unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto 4889

captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis 4890

ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem 4891

mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. 4892

35 ducit te species, video: quo pertinet ergo 4893

proceros odisse lupos? quia scilicet illis 4894

maiorem natura modum dedit, his breve pondus: 4895

ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 4896

porrectum magno magnum spectare catino 4897

40 vellem ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos 4898

praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam 4899

putet aper rhombusque recens, mala copia quando 4900

aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus 4901

atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta 4902

45 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis 4903

nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem 4904

Galloni praeconis erat acipensere mensa 4905

infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? 4906

tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, 4907

50 donec vos auctor docuit praetorius. ergo 4908

siquis nunc mergos suavis edixerit assos, 4909

parebit pravi docilis Romana iuventus. 4910

sordidus a tenui victu distabit Ofello 4911

iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, 4912

55 si te alio pravum detorseris. Avidienus, 4913

cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, 4914

quinquennis oleas est et silvestria corna 4915

ac nisi mutatum parcit defundere vinum et 4916

cuius odorem olei nequeas perferre, licebit 4917

60 ille repotia, natalis aliosve dierum 4918

festos albatus celebret, cornu ipse bilibri 4919

caulibus instillat, veteris non parcus aceti. 4920

quali igitur victu sapiens utetur et horum 4921

utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. 4922

65 mundus erit, qua non offendat sordibus atque 4923

in neutram partem cultus miser. hic neque servis, 4924

Albuci senis exemplo, dum munia didit, 4925

saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam 4926

convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. 4927

70 accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 4928

adferat. in primis valeas bene; nam variae res 4929

ut noceant homini credas, memor illius escae, 4930

quae simplex olim tibi sederit. at simul assis 4931

miscueris elixa, simul conchylia turdis, 4932

75 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 4933

lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis 4934

cena desurgat dubia? quin corpus onustum 4935

hesternis vitiis animum quoque praegravat una 4936

atque adfigit humo divinae particulam aurae. 4937

80 alter ubi dicto citius curata sopori 4938

membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. 4939

hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, 4940

sive diem festum rediens advexerit annus, 4941

seu recreare volet tenuatum corpus, ubique 4942

85 accedent anni, tractari mollius aetas 4943

imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam 4944

quam puer et validus praesumis mollitiem, seu 4945

dura valetudo inciderit seu tarda senectus? 4946

rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus 4947

90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 4948

tardius adveniens vitiatum commodius quam 4949

integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter 4950

heroas natum tellus me prima tulisset. 4951

das aliquid famae, quae carmine gratior aurem 4952

95 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque 4953

grande ferunt una cum damno dedecus. adde 4954

iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum 4955

et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti 4956

as, laquei pretium. iure inquit Trausius istis 4957

100 iurgatur verbis: ego vectigalia magna 4958

divitiasque habeo tribus amplas regibus. ergo, 4959

quod superat non est melius quo insumere possis? 4960

cur eget indignus quisquam te divite? quare 4961

templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae 4962

105 non aliquid patriae tanto emetiris acervo? 4963

uni nimirum recte tibi semper erunt res, 4964

o magnus posthac inimicis risus. uterne 4965

ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui 4966

pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, 4967

110 an qui contentus parvo metuensque futuri 4968

in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? 4969

quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum 4970

integris opibus novi non latius usum 4971

quam nunc accisis. videas metato in agello 4972

115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 4973

non ego narrantem temere edi luce profesta 4974

quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. 4975

ac mihi seu longum post tempus venerat hospes 4976

sive operum vacuo gratus conviva per imbrem 4977

120 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 4978

sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas 4979

et nux ornabat mensas cum duplice ficu. 4980

post hoc ludus erat culpa potare magistra 4981

ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, 4982

125 explicuit vino contractae seria frontis. 4983

saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus: 4984

quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, 4985

o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? 4986

nam propriae telluris erum natura nec illum 4987

130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, 4988

illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, 4989

postremum expellet certe vivacior heres. 4990

nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli 4991

dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum 4992

135 nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes 4993

fortiaque adversis opponite pectora rebus. 4994

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016