CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii i


commentariivarialectioprosodia

Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra 4773

legem tendere opus; sine nervis altera quidquid 4774

conposui pars esse putat similisque meorum 4775

mille die versus deduci posse. Trebati, 4776

5 quid faciam? praescribe. quiescas. ne faciam, inquis, 4777

omnino versus? aio. peream male, si non 4778

optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti 4779

transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, 4780

inriguumque mero sub noctem corpus habento. 4781

10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude 4782

Caesaris invicti res dicere, multa laborum 4783

praemia laturus. cupidum, pater optime, vires 4784

deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis 4785

agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos 4786

15 aut labentis equo describit volnera Parthi. 4787

attamen et iustum poteras et scribere fortem, 4788

Scipiadam ut sapiens Lucilius. haud mihi dero, 4789

cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci 4790

verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: 4791

20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus. 4792

quanto rectius hoc quam tristi laedere versu 4793

Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, 4794

cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit. 4795

quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 4796

25 accessit fervor capiti numerusque lucernis; 4797

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem 4798

pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum 4799

milia: me pedibus delectat claudere verba 4800

Lucili ritu, nostrum melioris utroque. 4801

30 ille velut fidis arcana sodalibus olim 4802

credebat libris neque, si male cesserat, usquam 4803

decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis 4804

votiva pateat veluti descripta tabella 4805

vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; 4806

35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 4807

missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, 4808

quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, 4809

sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum 4810

incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 4811

40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 4812

vagina tectus: quem cur destringere coner 4813

tutus ab infestis latronibus? o pater et rex 4814

Iuppiter, ut pereat positum robigine telum 4815

nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 4816

45 qui me conmorit – melius non tangere, clamo – 4817

flebit et insignis tota cantabitur urbe. 4818

Cervius iratus leges minitatur et urnam, 4819

Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, 4820

grande malum Turius, siquid se iudice certes. 4821

50 ut quo quisque valet suspectos terreat utque 4822

imperet hoc natura potens, sic collige mecum: 4823

dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus 4824

monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti 4825

matrem: nil faciet sceleris pia dextera – mirum, 4826

55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos – 4827

sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. 4828

ne longum faciam: seu me tranquilla senectus 4829

exspectat seu mors atris circumvolat alis, 4830

dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, 4831

60 quisquis erit vitae scribam color. o puer, ut sis 4832

vitalis metuo et maiorum nequis amicus 4833

frigore te feriat. quid? cum est Lucilius ausus 4834

primus in hunc operis conponere carmina morem 4835

detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 4836

65 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui 4837

duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen 4838

ingenio offensi aut laeso doluere Metello 4839

famosisque Lupo cooperto versibus? atqui 4840

primores populi arripuit populumque tributim, 4841

70 scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. 4842

quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant 4843

virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, 4844

nugari cum illo et discincti ludere, donec 4845

decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis 4846

75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 4847

cum magnis vixisse invita fatebitur usque 4848

invidia et fragili quaerens inlidere dentem 4849

offendet solido – nisi quid tu, docte Trebati, 4850

dissentis. equidem nihil hinc diffindere possum. 4851

80 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 4852

incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: 4853

si mala condiderit in quem quis carmina, ius est 4854

iudiciumque. esto, siquis mala; sed bona siquis 4855

iudice condiderit laudatus Caesare? siquis 4856

85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse? 4857

solventur risu tabulae, tu missus abibis. 4858

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016