òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, 4673
defensore tuo, pervincam, qui male factos 4674
emendare parat versus, hoc lenius ille, 4675
quo melior vir et est longe subtilior illo, 4676
5 qui multum puer et loris et funibus udis 4677
exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis 4678
antiquis posset contra fastidia nostra, 4679
grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc: 4680
Nempe inconposito dixi pede currere versus 4681
10 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, 4682
ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo 4683
urbem defricuit, charta laudatur eadem. 4684
nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 4685
et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. 4686
15 ergo non satis est risu diducere rictum 4687
auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. 4688
est brevitate opus, ut currat sententia neu se 4689
inpediat verbis lassas onerantibus auris, 4690
et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, 4691
20 defendente vicem modo rhetoris atque poetae, 4692
interdum urbani, parcentis viribus atque 4693
extenuantis eas consulto. ridiculum acri 4694
fortius et melius magnas plerumque secat res. 4695
illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, 4696
25 hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher 4697
Hermogenes umquam legit neque simius iste 4698
nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. 4699
‘at magnum fecit, quod verbis graeca latinis 4700
miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis 4701
30 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti 4702
contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque 4703
suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’ 4704
cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 4705
dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? 4706
35 scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, 4707
cum Pedius causas exsudet Poplicola atque 4708
Corvinus, patriis intermiscere petita 4709
verba foris malis, Canusini more bilinguis. 4710
atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, 4711
40 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus 4712
post mediam noctem visus, cum somnia vera: 4713
‘in silvam non ligna feras insanius ac si 4714
magnas Graecorum malis inplere catervas.’ 4715
turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque 4716
45 diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, 4717
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa 4718
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 4719
arguta meretrice potes Davoque Chremeta 4720
eludente senem comis garrire libellos 4721
50 unus vivorum, Fundani, Pollio regum 4722
facta canit pede ter percusso; forte epos acer 4723
ut nemo Varius ducit, molle atque facetum 4724
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: 4725
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino 4726
55 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, 4727
inventore minor; neque ego illi detrahere ausim 4728
haerentem capiti cum multa laude coronam. 4729
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 4730
plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, 4731
60 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? 4732
nil comis tragici mutat Lucilius Acci? 4733
non ridet versus Enni gravitate minores, 4734
cum de se loquitur non ut maiore reprensis? 4735
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis 4736
65 quaerere, num illius, num rerum dura negarit 4737
versiculos natura magis factos et euntis 4738
mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, 4739
hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 4740
ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci 4741
70 quale fuit Cassi rapido ferventius amni 4742
ingenium, capsis quem fama est esse librisque 4743
ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, 4744
comis et urbanus, fuerit limatior idem 4745
quam rudis et Graecis intacti carminis auctor 4746
75 quamque poetarum seniorum turba; sed ille, 4747
si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, 4748
detereret sibi multa, recideret omne quod ultra 4749
perfectum traheretur, et in versu faciendo 4750
saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. 4751
80 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint 4752
scripturus, neque te ut miretur turba labores, 4753
contentus paucis lectoribus. an tua demens 4754
vilibus in ludis dictari carmina malis? 4755
non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, 4756
85 contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. 4757
men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod 4758
vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus 4759
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? 4760
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, 4761
90 Valgius et probet haec Octavius optimus atque 4762
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque 4763
ambitione relegata. te dicere possum, 4764
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque 4765
vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, 4766
95 conpluris alios, doctos ego quos et amicos 4767
prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, 4768
adridere velim, doliturus, si placeant spe 4769
deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, 4770
discipularum inter iubeo plorare cathedras. 4771
100 i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. 4772
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.