CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i ix


commentariivarialectioprosodia

Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, 4595

nescio quid meditans nugarum, totus in illis: 4596

accurrit quidam notus mihi nomine tantum 4597

arreptaque manu quid agis, dulcissime rerum? 4598

5 suaviter, ut nunc est, inquam et cupio omnia quae vis. 4599

cum adsectaretur, numquid vis? occupo. at ille 4600

noris nos inquit; docti sumus. hic ego pluris 4601

hoc inquam mihi eris. misere discedere quaerens 4602

ire modo ocius, interdum consistere, in aurem 4603

10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 4604

manaret talos. o te, Bolane, cerebri 4605

felicem aiebam tacitus, cum quidlibet ille 4606

garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi 4607

nil respondebam, misere cupis inquit abire: 4608

15 iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; 4609

persequar hinc quo nunc iter est tibi. nil opus est te 4610

circumagi: quendam volo visere non tibi notum; 4611

trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos. 4612

nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te. 4613

20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, 4614

cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: 4615

si bene me novi, non Viscum pluris amicum, 4616

non Varium facies; nam quis me scribere pluris 4617

aut citius possit versus? quis membra movere 4618

25 mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto. 4619

interpellandi locus hic erat est tibi mater, 4620

cognati, quis te salvo est opus? haud mihi quisquam. 4621

omnis conposui. felices. nunc ego resto. 4622

confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella 4623

30 quod puero cecinit divina mota anus urna: 4624

hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis 4625

nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: 4626

garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, 4627

si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas. 4628

35 ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 4629

praeterita, et casu tum respondere vadato 4630

debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 4631

si me amas, inquit paulum hic ades. inteream, si 4632

aut valeo stare aut novi civilia iura; 4633

40 et propero quo scis. dubius sum, quid faciam, inquit, 4634

tene relinquam an rem. me, sodes. non faciam ille, 4635

et praecedere coepit; ego, ut contendere durum 4636

cum victore, sequor. Maecenas quomodo tecum? 4637

hinc repetit. paucorum hominum et mentis bene sanae. 4638

45 nemo dexterius fortuna est usus. haberes 4639

magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, 4640

hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni 4641

summosses omnis. non isto vivimus illic, 4642

quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est 4643

50 nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, 4644

ditior hic aut est quia doctior; est locus uni 4645

cuique suus. magnum narras, vix credibile. atqui 4646

sic habet. accendis quare cupiam magis illi 4647

proximus esse. velis tantummodo: quae tua virtus, 4648

55 expugnabis: et est qui vinci possit eoque 4649

difficilis aditus primos habet. haud mihi dero: 4650

muneribus servos corrumpam; non, hodie si 4651

exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, 4652

occurram in triviis, deducam. nil sine magno 4653

60 vita labore dedit mortalibus. haec dum agit, ecce 4654

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum 4655

qui pulchre nosset. consistimus. unde venis et 4656

quo tendis? rogat et respondet. vellere coepi 4657

et pressare manu lentissima bracchia, nutans, 4658

65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus 4659

ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 4660

certe nescio quid secreto velle loqui te 4661

aiebas mecum. memini bene, sed meliore 4662

tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu 4663

70 curtis Iudaeis oppedere? nulla mihi inquam 4664

relligio est. at mi: sum paulo infirmior, unus 4665

multorum. ignosces; alias loquar. huncine solem 4666

tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me 4667

sub cultro linquit. casu venit obvius illi 4668

75 adversarius et quo tu, turpissime? magna 4669

inclamat voce, et licet antestari? ego vero 4670

oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, 4671

undique concursus. sic me servavit Apollo. 4672

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016