CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i viii


commentariivarialectioprosodia

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, 4546

cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, 4547

maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque 4548

maxima formido; nam fures dextra coercet 4549

5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, 4550

ast inportunas volucres in vertice harundo 4551

terret fixa vetatque novis considere in hortis. 4552

huc prius angustis eiecta cadavera cellis 4553

conservus vili portanda locabat in arca; 4554

10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; 4555

Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti 4556

mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum 4557

hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. 4558

nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque 4559

15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes 4560

albis informem spectabant ossibus agrum, 4561

cum mihi non tantum furesque feraeque suetae 4562

hunc vexare locum curae sunt atque labori 4563

quantum carminibus quae versant atque venenis 4564

20 humanos animos: has nullo perdere possum 4565

nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum 4566

protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. 4567

vidi egomet nigra succinctam vadere palla 4568

Canidiam pedibus nudis passoque capillo, 4569

25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque 4570

fecerat horrendas adspectu. scalpere terram 4571

unguibus et pullam divellere mordicus agnam 4572

coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde 4573

manis elicerent animas responsa daturas. 4574

30 lanea et effigies erat altera cerea: maior 4575

lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; 4576

cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae 4577

iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam 4578

altera Tisiphonen: serpentes atque videres 4579

35 infernas errare canes Lunamque rubentem, 4580

ne foret his testis, post magna latere sepulcra. 4581

mentior at siquid, merdis caput inquiner albis 4582

corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum 4583

Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus. 4584

40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes 4585

umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum 4586

utque lupi barbam variae cum dente colubrae 4587

abdiderint furtim terris et imagine cerea 4588

largior arserit ignis et ut non testis inultus 4589

45 horruerim voces furiarum et facta duarum? 4590

nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi 4591

diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. 4592

Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum 4593

excidere atque herbas atque incantata lacertis 4594

50 vincula cum magno risuque iocoque videres. 7823

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016